Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/117

Da Wikisource.
Vai alla navigazione Vai alla ricerca

ii. a francesco petrarca 111

ii.

A Francesco Petrarca.
(1339)


Mavortis miles extrenue,
Si mestis datur posse boatus in altum extollere, ac vocibus aures tangere sacri Iovis, ut vestre meum epystolium suscipiant crebris flagitationibus provoco et exoro, cui de benignitate solita respondendo, vestra crocata colloquia anxiantem animam et vecordem poterunt, si libet quod libeat rogo, multimode refovere. Cum me igitur vester subditus, ignorantie tenebris involutus, rudis ens iners indigestaque moles, informis sine titulo vivens, cum toto mei curriculo temporis sim fortune ludibulis conquassatus; me prorsus miserie palliatus, semperque degens in lathebrosis anfractibus laberinti, pulsus ad fumos stigios rusticorum, semper respiciens lutum agrestium villicorum, audiendo latratus brunellicos eorundem, degustans ligustrica alimenta, odorans fetida que conturbant, tangendo vepres cuiuspiam ruditatis, virgiliana teneret Neapolis, et in ea libertatis offitium sequerer inconcusse, commodum semel antelucio, dum marcidus et semisopitus surgerem, reseratis postibus gurgustiolum exivi, carpens iter litora super uda. Sed cum iam nox iret in diem, et ego penes busta Maronis securus et incautus ambularem, subito suda mulier, ceu fulgur descendens, apparuit nescio quomodo, meis auspitiis undique moribus et forma conformis. O! quam in eius apparitione obstupui! Certe tantum quod magis aliud videbar esse quam ego, ymo quod admodo larvale simulacrum me sciebam: et sic exterminatus animi actonitus in amentia vigilans sonniabar, destrictis adeo diu pupulis an vigilarem scire querebam. Tandem stupor subsequentis tonitrui terrore cessavit. Nam sicut divinis corruscationibus illico subcedunt tonitrua, sic inspecta fiamma pulcritudinis huius,