112 |
epistularum quae superstunt |
|
amor terribilis et imperiosus me tenuit atque ferox, tanquam dominus pulsus a patria post longum exilium sola in sua repatrians, quidquid eius contrarium fuerat in me vel occidit vel expulit vel ligavit: et qualiter in me regnaverit nulla refragante virtute, extra sinum presentium brevi caliopeo sermone queratis, ubi enim ambifarie propalatur. Sed quid? Post diutinam lassitudinem gratiam merui dominantis, quam ego alacris, inargutulus tamen, per tempusculum conservavi: et cum in auge rote volubilis permanerem, et fortunarum lubricas ambages et instabiies incursiones ac reciprocas vicissitudines ignorarem, subito causa non atramento sed lacrimis describenda suborta, iniuste tamen mee domine incido in orrorem, et per consequens in malorum profunditate deiectum, ac me misere prosternatum inveni, ubi inquies «heu!» dixi quampluries. Sed cum ad gratiam rehabendam astutia non valeret, multotiens centuculo dudum faciem punicantem obtectam lacrimis insistebam, et pectora cogitationibus variis misera exanclabam, atque meas erumpnas, egerrime tempora repetendo priora, plorate et dicacitate fovebam. Nam cum sic anxie per amplum spatium commorarer, nec tamen viam recuperande salutis agnoscerem, et me videns meis fortunis ultimis convicinum, suspirans altius celumque sollicito nutu petens incepi: — O superi! tandem meis supremis suppliciis opem facite, et tu fortuna durior iam sevire desiste: sat tibi miseris istis cruciatibus meis litatum est! — Tum vero amicus etate scitulus et prorsus argutulus ut solarer accessit; «Apage! » infit, et prosequens multa dicacitate prolixa, perorans in sacratissimum nomen vestrum incidit, asserens me meis miseriis finem dare, si vestrorum verborum copiam degustarem, subsequens ut fiam certior de vobis cum iam certus existerem: — Avinioni Musarum alvo iuvenem Iovis manibus alumpnatum, lacte phylosophico educatum, ac divinis scientiis roboratum cognovi, ibique veluti discipulus sacri Vasis iam rapii ad tertium celum gloriosum, in aperto abscondita predicat et arcana. Ipse enim est quem fama pennata gerulonum ore notificat, exornant mores et virtutes quempiam circumspectant. Hic est ingeniosissimus per Saturnum, per Iovem dives placa-