Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/143

Da Wikisource.

ix. a francesco petrarca 137

honores, quo potentiam, quo maiestatis decus et silvarum imperium? Ex mente quippe coniugum cecidit! Pan quidem, cui sunt altaria cure et sacra ruris omnia, ea neglecta, transalpina incolit nemora, nec, alienigena vetusti decoris inmemor, de contingentibus curat. Sic et Daphnis uxoris factus, cui arcus et tela sunt sudesque preuste: mosios terebrans montes, nostris conditus pastoribus armenta parvificat ytalica, et prostrate coniugis negligit iniurias. Edepol! eorum absentiam patienti transirem animo, si terre possem que ex illa consurgant. Quid est, ut obmiserim cetera, cernere Egonem rusticanum hominem, obmissis ruralibus sacris quibus illum dudum Pan prefecerat, sumptisque spiculis congregatisque latrunculis, ligurum occupasse silvas, et omnia fere pascua que Eridanus abluit et montes vallesque insubrum fraude subripuisse, et in Emiliam Picenum ac Appennini colles etruscosque acuisse dentes et ungues? Qua atrocitate eo ventum est, ut Amarillidis armenta greges atque pastores dispersi sint, exusta pascua, diruta presepia, incensa mappalia? Luporum exercuisse agmina et animalium quorumcunque rapacium, quid hoc videre est? Nonne satius foret apud rodopeos montes seu solitudines arabum vel fervores ethiopum tempusculum labilis vite huius consummere? — Inde indignatione crescente, vidisse potuisti eum, elevatis oculis in superos, multa dicentem atque in Egonem infausta omina imprecantem. Quibus et te multo sermone assensum prestitisse memini, atque superaddentem, ob odium in Egonem, longa verborum serie Daphnim pro viribus provocasse in deiectionem tam scelestium hominum et prisci decoris restaurationem; que omnia tanquam laude digna, et approbasse verbis memini et commendasse memorie. Nunc, quid ex iam dictis velim, aperiam. Pridie quidem iii ydus iulii forte Ravennam urbem petebam visitaturus civitatis principem, et ut ferebat iter, Livii Forum intravi. Ibidem, dum aliqualem moram traherem, et ecce amicus affuit: nec multa dixeramus adhuc, et ecce de Silvano ceptus est sermo; qui dum traheretur, dixit ille: — Audivi, dilecte michi, quod in auribus meis mirabile est, solivagum Silvanum nostrum transalpino Elicone relicto Egonis antra subisse, et muneribus