Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/144

Da Wikisource.
138 epistolarum quae supersunt

sumptis ex pastore castalio ligustinum de venisse subulcum, et secum pariter Danem peneiam et Pyerias carcerasse sorores. — Non mentiar, audiens obrigui; tandem, verborum eius memor, impossibile dixi. Inde post dies paucos Ravennam forte venit Simonides; hic a Silvano de materia hac litteras scriptas ostendit, et sic certior factus in celum et Silvani facinus clamavi, dixique: — Admodum credenda sunt omnia! — Putassem quippe prius dammas subegisse tygres aut agnos lupos fugasse quam adversus sententiam suam egisse Silvanum. Quis de cetero scelestos accusabit, quis impudicos lascivos avarosque dampnabit, postquam noster sic exorbitavit Silvanus? Proth dolor! Quo honestas, quo sanctitas, quo eius abiere consilia? Eius, quem trucem, quem immanem nunc Polifemum nunc ciclopem vocitabat, amicus effectus est; cuius stomacans dampnabat audaciam superbiam tyrampnidem, iugum non tractus non coactus sponte sua subivit! Firmabat, si satis memor sum, omnino et iamdiu Crisidem abdicasse repulisse et amplexus eius prorsus respuisse, illam terre nuncupans fecem, sordidam dicens atque dampnosam: et nunc, si verum fert Simonides, quoniam ornatam monilibus, decoram lapidibus, insignitam corillis Eridanum secus comperuit, non erubescens eius ivit in oscula et tugurio suscepit amicam! Quod hoc malum? que furia? quis deus illi mentem induit novam? quis veterem abstulit? Quod dudum senex Argus, maximus Daphnis, pastor gallus et ipse Pan arcas presidens ceteris nequivere, potuit Egon infamis, potuit Crisis incesta? Mirarer minus, si ab eo in Ciceronem atque Anneum decantata non audissem. O preter creditum facilis animus et ad quecunque vertibilis! Me miserum! si Sorgia, si Parma, si Brenta sordebant, non fluvius alter quam Ticinus aridam poterat sedare sitim? Non se solum labe hac sua Silvanus infecit, sed te me reliquosque, qui vitam, qui mores, qui cantus et calamos eius toto ore, totis viribus, apud quascunque silvas, apud quoscunque pastores efferebamus, fedavit innocuos. Credisne quieturos hos ad quos venerit scelus hoc, quin in eum clamitent? Ymo iam clamitant et convitiis inhonestis veterem eius famam deturpant, falsam, fucatam, fictitio splen-