Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/189

Da Wikisource.

xv. - a niccolò da montefalcone 183

XV.

A Niccolò da Montefalcone.
(1371)


Nicholao de Montefalcone Sancti Stephani nescio utrum monacho dixerim vel abbati.
Rebar equiflem canis, annositate egritudine sacro ordine presulatu supervenientibus, levitates abici iuveniles, obscena consilia opprimi et mores deberi cuiuscunque hominis transformari in melius; sane fallor, ut video, et tu michi fere primus aperuisti oculos longa tectos caligine. Nam, cum nec contractum corpus, seniles ruge, nodosa podagra nec presulatus infule aut insignia reliqua quibus prefulges immeritus et abbas iam diceris pater, infelicis factus auriga cenobii, priscos illos mores tuos, quibus effrenis in illecebras precipitans ultro..... saxeas mentes esse, ut Oetam seu Pindum potius loco moveas quam illas mollire aut immutare queas. Is ergo es senex qui iuvenis fueras: idem ingenium tuum novi. Finges te nescire quorsum verba hec querula egredi velint, cum videas liquido; ast ego, ne te lateat, non diu suspensum teneam. Quis dubitet quin memineris quanta me exterum hominem et diu non visum comitate susceperis, quanta verborum affabilitate? Quot illa oscula, quot amplexus fuere dum te primo visitavi mea oppinione deceptus, quot blandientia verba meque, si omnino credidissem, decipientia equidem sensim collegisse, omnia in maximum mei venere incommodum, exitium fere: et si inscius ariolabar, in laqueum et decipulam ibant, si me forsan opulentum sensisses! Sed hoc vaticinari est; ad ea veniamus que in propatulum prodiere. Cum nemorum amenam solitudinem quorum circumseptum aiebas cenobium tuum, librorum copiam, fontes limpidos et ipsius loci devotionem et commoda, sino rerum abundantiam et celi benignitatem, monstrasses traxisses-