Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/190

Da Wikisource.
184 epistolarum quae supersunt

que me in desiderium non videndi solum, sed, si necessitas exegisset, assummendi in latebram, clam, quasi tibi positurus essem insidias, parasti fugam. O amici confidentia, o sincera dilectio, o mentis senis et abbatis integritas! Consuevere longum iter facturi amicos convenire, cum eis de agendis inire consilium, tractare, disponere et ordine certo eis salutatis valedicere, eisque bonum faustumque illud orantibus iter arripere: tu me, more furis atque deceptoris, nedum consulto, verum nec salutato, per noctem in calabros discessurus conscendisti lembum. Credebam stolide, si credebam te invitaturum me et per veterem studiorum nostrorum amicitiam oraturum ut per dies aliquos saltem tecum mansurus accederem, ut exaltationem tuam, felicitatem et gloriam inspicerem et letarer et de oblatis spem firmiorem assummerem. Ridebis, arbitror, ista legens, dicesque: — Oblitus est hic quoniam pauper sit, et pauperes amicis carere atque a divitibus postergari! — Bene novi nonnunquam ab his ista fieri quibus nullus Dei timor est, et ludi volventis inscitia, si nescis, que vere primo frondibus ac fioribus insignes arbores fuere, autumno nudas consistere, eoque in gurgite quo luserant ante pisciculi, post paululum maxima fuisse absorta navigia. Nil sub sole stabile est; dat fortuna vices varias, nec stultior eo est qui in leta confidit. Abiisti igitur: et si multis, quibus satis male consultum est, presides, ego tamen non ob id in sterquilinium deiectus sum. Verum, ne talis tibi sim qualis tu michi fuisti, quod ad te nondum credo pervenisse potuerit notum facio, ut rebus tuis consulas: xiiii kalendas ianuarias Urbanus olim pontifex summus, soluto carnis debito, transmigravit ad superos, eique e vestigio suffectus est Bellifortis cardo, et Gregorius nuncupatus est XI. Hunc tu dicebas Rome promotorem fuisse tuum exhortationibus dominorum de Baucio. Nosti quanta sit eorundem dominorum affinitate et amicitia iunctus, et idcirco, si nondum plene finem habuit expeditio tua, cum is nunc possit qui nuper ab altero supplicationibus postulabat, laudarem reditum tuum in instanti Neapolim, ut eosdem dominos in novas preces impelleres et rem diu fatigatam in finem optatum deduceres. Credo scripsisse