Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/255

Da Wikisource.

iii. - vita di san pier damiano 249

Nam, cum in mensa sedens se primo, pauperem secundo pasceret pane, tam infesta gucturi eius adhesit piscis appositi spina, ut ei et in iudicio assistentium exitium minaretur; nam nec ad inferiora demictere nec ad superiora revocare suis conatibus aut cuiusquam ingenio posse videbatur: et sic, dum fere letali labore angeretur, memor factus divinarum monitionum et potissime quod Christum in pauperes honoremus, advertit se ea in parte, agente Deo qua peccaverat et merito plecti, monerique minus dignum esse imperatori suo, quem pascebat in paupere, panem apponi furfureum, cum ipse mundissimo uteretur, iussitque e vestigio ut sibi qui pauperi et pauperi qui sibi panis fuerat appositus portaretur. Mirabile dictu! Adhuc singultans, acri dolore vexatus, commesturus si permicteretur assurgens, ut illum quam cito gustavit, et spina prosiluit et iam liber, postquam liberatori Deo gratias egit, eo portento cognovit non per delitias ad superos iri, quin imo eas esse mortis eterne causam admoneri. Et ideo hac unica castigatione a Deo correptus est, ut omnes omnino deinceps, et potissime ad gulam spectantes, horreret.


[§ 6] Optat solitudinem Petrus, et iam futuris commilitonibus de adeunda colloquitur.


Paulatim igitur et iam amicis etiam advertentibus, suppeditatis temporeis voluptatibus et ad tollerantiam cuiuscunque asperitatis ingentis animi vir duratus, allectusque insuper a suavitate quadam incomparabili divine contemplationis iam habite, ad solitudinem, ut posset licentius tam dulci bono vacare, desiderium omne direxit. Nam, uti mediis in urbibus dissoni multitudinis mores, motus assidui, familiaris rei et persepe publice cura impediunt et splendores mundanorum fallacesque cupidines etiam fortium hominum mentes uncis adamantinis retrahunt retractasque falsis suasionibus detinent et implicant laqueis, sic urget in contrarium solitudo: ibi quidem, celo teste, inter apricas umbras et antra naturalia plena cum libertate vivitur solutisque secularium curis vagatur impune, et, quod optimum est, dum solum herba