Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/220

Da Wikisource.
214 parte terza.

[LXXVII]

AD RUFUM.


Rufe, mihi frustra, ac necquicquam cognite amice,
     2Frustra? imo magno cum pretio atque malo:

Siccine subrepisti mi, atque intestina perurens
     4Mi misero eripuisti omnia nostra bona,

Eripuisti? Heu, heu nostræ crudele venenum
     6Vitæ, heu, heu nostræ pestis amicitiæ!

Sed nunc id doleo, quod puræ pura puellæ
     8Savia commixit spurca saliva tua!

Verum id non impuns feres; nam te omnia sæcla
     10Noscent, et qui sis fama loquetur anus.