Questa pagina è stata trascritta, formattata e riletta. |
22 |
crevimus. Si quis igitur hujusmodi precepti1 violator extiterit sciat se cumpositurum auri optimi libras centum medictatem Camere nostre et medictatem predictis hominibus vel corum heredibus2. Quod ut verius credatur et diligentius ab omnibus observetur hoc preceptum propria manu confirmantes3 sigilli nostri impressione jussimus assignari.
«Signum Domini Heinrici secundi Romanorum Invictissimi Imperatoris Augusti...
«Heinricus Cancellarius vice Hermanni Archicancellarii recognovi.
«Datum Kal. Maji anno dominice incarnationis m xlvii Indict. xv, anno autem Dom. Heinrici tercii ordinationis ejus xviii, Regnantis viii secundi, Imperantis4 primo.
«Actum Mantue in Dei nomine feliciter. Amen.»
«Devotis igitur supplicationibus predictorum hominum in monte Scalfi habitantium favorabiliter inclinati prenotatum privilegium prout rite et provide per Imperatorem supradictum nostrum predecessorem concessum ect. approbamus, ratificamus et presentis scripti patrocinio confirmamus salvo tamen juro Imperii.
«Nulli ergo omnino hominum liceat.... approbationes ratificationis et confirmationis paginam infringere vel aliquo ausu temerario contraire. Quod qui facere presumpserit gravem indignationem nostram se noverit incurrisse. In quorum testimonium presentes litteras scribi et majestatis nostre sigillo jussimus communiri.
«Signum Domini Heinrici Romanorum Regis Invictissimi...
«Datum Mediolani iii Idus febr. anno Domini millesimo trecentesimo undecimo, Regni vero nostri anno tercio.