Pagina:Finazzi - Sulle antiche miniere di Bergamo, 1860.djvu/21

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

21

scilicet ac futurorum fidelium sagacitas quomodo nos pro Dei amore1 nostreque remedio anime per nostram preceptalem paginam concessimus atque prout juste2 et legaliter potuimus lorgiti sumus omnibus hominibus in monte Scalfi habitantibus facultatem et largitionem negociandi et eorum ferrum vel quidquid volunt3 per vastitudinem nostri Imperii vendendi usque montem cinerem4 et montem Bardonem5 absque alicujus mortalis hominis contradictione vel molestacione, sine etiam6 alicujus publicalis7 functionis redibitione preter libras mille ferri quas in nostra Regali curia Dervi vocata per condicionem et secundum suorum priscorum parentum vel decessorum morem et consuetudinem hactenus dederunt ac dehinc annuatim dare debent8 ea videlicet9 racione quod10 nullus dux, marchio, Episcopus, Comes aut aliqua magna parvaque nostri Regni persona hominibus in predicto monte Scalfi habitantibus audeat aliquam molestiam vel violenciam11 aut aliquam superpositam inferre sive theloneum vel fodrum12 aut aliquam publicam functionem ab eis vel eorum heredibus13 exigere presumat nisi sicut supra de-

  1. Giusta la lezione del Lupo si ha nomine.
  2. Jure.
  3. Voluerint.
  4. Crucium.
  5. Bondionem.
  6. Eorum.
  7. Publicatis.
  8. Debeant.
  9. Autem.
  10. Quatenus.
  11. Omesso dal Lupo.
  12. Phodium.
  13. Ejusdem hominibus.