Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/243

Da Wikisource.

liber undecimus 237

ad quam vel gambar, vel lignea spada tacatur.
570Quando tavernarus sentit pistare cavallos,
aut cum ferratis calcagnis tundere petras,
aut de lombardo vix gambas trare lavacchio,
sive cavallino cantu chiamare biavam,
protinus apparet cinctus gremiale bisunto,
575accurensque, caput vultu tibi sbrettat alegro,
et quamvis illam non voias ire tavernam
te tamen inchinas ad centum mille carezzas.
Ad staffam prius ille tuam compagniter intrat,
te rogat ut smontes, facit hinc, facit inde pregheras.
580Scongiurat quod habet pollastros atque capones,
deque vitellina, quem fecit alhora, guacettum,
pro cuius bontate queant consurgere morti.
Non mancant illi de frappis, deque baianis,
deque bosiarum zorneia, rostus, alessus;
585tres vini sortes tunc tunc et alhora galanti
vult spinare tibi, quae tentes utra miora
sint tibi, seu stomacho caveas, seu rite secundes
gutturis ingenio, quod non nisi dulcia gradat.
Vult dare dulce prius pro suppa, deinde racentum
590et quod dum bibitur ventris penetralia raspat.
Oh quid non spondet, oh quid non ille viluppat!
Non mancant albi lenzoles, ipsaque nullis
sunt habitata quidem pulicum lettiria squadris,
nullus inest putridus cimex; tum stalla cavallis
595calda parecchiatur, strammo fornita probato.
Inde (quod est melius) osti bonachiera legiadrum
construet albergum, quo non veracius altrum.
Cuncta sed intratus retrovas contraria tandem.
O poverinus homo! pensas intrasse capellam,
600atque sacristiam, nec non cimiteria templi,
seu terram sanctam, catacumbas, antra Calisti,
tam bene nunc tibi veracissima verba polibat.
Tu tamen intrasti tanam, grottamque latronis,
sassinique hominis recipit custodia te te,