Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/244

Da Wikisource.
238 baldi

605subque fide Caci, subque ipsa pace Recolli.
Praeteritae coenae primo rescaldat avanzum,
et giurat quantos vivunt super aethera sanctos,
atque sacramentat quod alhoram coxerit illud.
Cuncta tibi ranzum seu lardum, sive botirum,
610semper olent, fumoque simul, stizzoque renident.
Heu quid non mangias, quid non meschine tracannas.
Osta tibi condit (si nescis) lorda menestras,
osta tibi miscet, palpatque rognosa vivandas,
osta lavat puerum, manibusque culamina forbit,
615inde parat carnes, quas tu mangiare parecchias.
— Oste — cridas, — non oste audis? dic, oste, quid istud
fortescit vinum? qua de regione racoltum?
Est ubi promissum modo Corsum, Mangiaque guerra,
Sanque Severinum, Gregum, coelique bevanda? —
620Ille, vel est factus tam curto tempore surdus,
vel si respondet, tam scit confingere soias,
ut totam voiat tu dicas contra rasonem:
esse mel et zucarum, quod erit mufa marza vaselli.
Si tamen impatiens pergis clamare «ser ostum»
625ille bravariis, verbisque taiantibus asper,
tentat ut arte ista mangies in pace biavam.
Sed nimium coenare cave, nam quisque boconus
ponitur ad librum, numero signatus abacchi.
Sta super avisum, sis acasam, vade pianum,
630nuntio quod tandem portabit borsa ruinam.
Dum tendis satiare gulam, scarsella vodatur.
Mox tibi lenzolos fingit mutare biancos,
quos nunc nunc alio peregrino andante pigarat,
ut possit creditum reccare pigatio talis.
635Sanguine si venas opilatas forsan haberes,
ne dubita, quoniam cimexque pulexque salassant.
An te cornettis melius guarrire valebunt
bagna Luchae, quam gens habitans lettiria regna?
Sed postquam totas noctis numeraveris horas,
640cimica dum vibrant pungentes agmina piccas,