Vai al contenuto

Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 1, 1911 - BEIC 1819471.djvu/99

Da Wikisource.

liber tertius 93

425tanto corripitur giazzati cordis afanno,
ut misera, infelix, longosque experta dolores,
heu, quater exclamat, quater alta voce Guidonem
Baldovina vocat, tragico ploranda cothurno,
quae veniens regum summo de culmine praeceps
430nunc ruit et tenues animam sbuccavit in auras.
Hunc ve habuit finem stirps regia propter amorem.
Interea Baldum zafforum frotta piarat,
tercentumque soghis strictum fert unus adossum.
Illeque dum fertur, se scossat, seque dimenat,
435si funes spezzare queat, sed vana fadigat,
nam, quae grossa torum retinere ligamina possent,
haec eadem retinent septennis membra putini.
Attamen, ut stizza est mamoletto innata superbo,
portanti sese collumque addentat et aures.
440Ecce autem casu godius Sordellus arivat,
qui de Mottellae campis veniebat in urbem.
Ipse cavalcabat, celerantibus ante staferis,
iam vecchius, vecchiezza tamen non debilis ancum:
non sofiat cornu, non dentem perderat unum,
445maccagnos non ante spudat, non retro corezas.
Conspicit hic mamolum, manicis pedicisque ligatum,
ante magistratum tanto rumore tirari,
quanto menchiones troiani tempore vecchio
ad Priamum regem strassinavere Sinonem.
450Constitit hic, retinetque briam, firmatque chinaeam,
stare iubet sbirros, quorum tres esse feritos
miratur, causamque petit novitatis, ut infans
vix parlare sciens, vix andans, vixque biassans,
sic tanquam latro, sic tanquam homicida ligetur.
455Cui maravianti capitanius omnia narrat,
sed puer arditumque animum, vocemque speditam
semper habens magis, ad Sordellum protinus inquit:
— Gentilhomo, precor, vestrae dignentur orecchiae
causam orphanelli pochis audire parolis.
460Non possunt nostrae meliori iudice lites