Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/120

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
114 baldi

Per mancum ergo malum caldam spinavit orinam,
et iuvenis venas, polsos et tempia bagnat.
Ille pudicino pissamine Cingaris unctus,
paulatim forzas revocare per ossa comenzat;
535en bellam frontem, bellos en schiudit ocellos,
hasque parolinas inspecto Cingare parlat:
— Sis benedictus homo, tal qualis barro fuisti,
qui medio morto transtullum tale dedisti.
Non hoc fecisset medicinae inventor, Apollo. —
540Cingar eum tollit de terra et talia profert:
— O formose puer, quae nam desgratia tanta est?
quae ve locis istis te sors adversa butavit? —
Cui sic responsum magno facit ille dolore:
— Est mihi de schiatta Cipadae pessima mater,
545ipsa patrem Baldum praesenserat esse negatum,
unde novum subito zaffavit vacca maritum,
de quo quamprimum tres fecit scroia fiolos.
Meque simul, fratremque meum, de sanguine Baldi,
contempsit, propriamque casam nos linquere fecit.
550Grillus ego dicor, fratrem dixere Fanettum.
Amboque nassuti sumus, uno ex ventre, gemelli.
Ambo universam mundi cercavimus oram,
dilectum patrem Baldum cagione catandi.
Post mare, post terras multo sudore vagatas,
555post assassinos, ladros, pelagique travaios,
ad desperatam, velut aiunt, fecimus ambo:
tartaricas nobis placuit cercare masones,
mancum stimantes vitam quam quinque lupinos.
Ast ubi nos fortuna locum deduxit ad istum,
560nos, inquam, medios longa stracchedine mortos,
affuit ecce Charon, praesentis nauta riverae,
qui tenet officium curvo transferre batello
damnatas animas et ademptas morte secunda.
Ergo rogabamus si nos trascendere vellet,
565sponentes illi causam pietatis, amoris
et fidei, quam nos patri debere tenemur.