Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/121

Da Wikisource.

liber vigesimus quartus 115

Ille ribaldonus, crestosus vecchius, et omni
fraude sat impressus, velut omnis nauta catatur,
promisit nos velle quidem passare delaium,
570sed non insemmam, dicens quod transiet unus
post alium, fietque duplex vogatio nostra.
Et causam tulit hanc: — Ne scilicet ipsa periret
gundola, corporibus sic sic onerata duobus. —
Hac igitur ratione meus germanus abivit,
575nec per sex giornos ultra mihi barca retornat,
absque meo charo dilecto fratre remansi,
ducitur in baratrum, sine quo iam vivere nolo. —
Cingar, id ascoltans, exiverat extra seipsum,
fecerat et veluti faciunt qui nocte vaneggiant.
580In pueri facie fixissima lumina tendit,
et Baldi chieram sembiante notavit in illo.
Immaduere statim scolato pectore guanzae
ac adolescentis fronti dedit oscula centum.
— Pone, puer — dixit, — spaventum; pone travaium,
585pone doiam cordis, nec fle, tibi prospera barca est.
Non procul esse tuum patrem, tibi nuntio, Baldum.
Dixerat, et versum ripas Acherontis afrettat,
ut referat Baldo solatia tanta parenti.
Qui vocat interea bravosa voce Charontem,
590et giurat quod vult sibi pugnis rumpere schenam,
ni subito ad prodam veniat, cimbamque reducat,
qua tot debentur ripae passarier altrae
tardantes animae, quarum stant littora plena.
At bravat indarnum, ac indarnum semet adirat.
595Unam namque Charon nympharum regis averni,
nomine Thesiphonam, totus brusefactus amabat,
nec quid speraret tamen ancum pazzus habebat.
Sed postquam puerum, nulla mercede, Fanettum
donat Thesiphonae, quae vult concedere noctem,
600ille stat indarnum, stat mattus, statque balordus,
seria postponens carnali cuncta desio:
cui propria utilitas, cui barchae puzzat aquistus,