Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/156

Da Wikisource.
150 moscheidos

Nonne quod in Cutica, quando sex mille Pedocchios
     brusavit, superos igne tocante polos?
245Xersis in armata si dux tunc ipse fuisset,
     fors isset alio tanta facenda modo.
An dux perdendus talis? non qualis habetur,
     seu sit, sive fuit, seu paladinus erit.
Parlamenta igitur vadant, veniamus ad arma;
     250Moscas armari per mea regna volo.
Cum septem centum transibimus aequora fustis,
     quaelibet est virdae scorcia longa fabae. —
Sic ait, et — Fiat, fiat — Moschaea cridabat, —
     fiat quod noster rex cupit atque iubet. —
255Mittuntur cunctas in bandas illico bandi,
     currunt ad iussos quaeque stafetta locos.
Plena tesororum reserant aeraria patres,
     soldatis siquidem debita paga datur.
Non nisi tamburros sentis accendere Martem,
     260atque petezantes tantararare tubas.
Contra Formicas odium crudele stigatur,
     quarum se pasci velle cruore bravant.
Qui iurat patrem, qui vendicare fradellum,
     qui bramat spadam sanguibratare suam.
265Iuppiter at sub se iam baltegare solarum
     senserat, et smortos cernit in ore deos.
Smergolat in colera, chiamat: — Cur tremmat Olympus?
     Cur mea sunt fumo sydera brutta nigro?
Nunquid adhuc veniunt nos assaltare gigantes,
     270bassaque gens nostras struggere cercat opes?
Heus, Vulcane focum, pegolamque, bitumina profer,
     cumque trementinis sulphura mista nigris.
Porta spaventosum fulmen, brusabitur orbis:
     humanum, quam nos, malo perire genus. —
275Mercurius respondet ei: — Ringratia fatum,
     quod non contra tuos guerra fit ista deos.
Nunc tamen est tempus, quod quatti stemus acasam,
     Solque stet in thalamis, Lunaque scosa suis.