Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/157

Da Wikisource.

liber primus 151

Nullus praesumat, seu divûm sive dearum,
     280iam modo venturas cernere velle brigas.
Ne bombardarum quando scoccamina fiant,
     rumpamus nobis colla, cadente polo.
Inter Formicas et Moscas tanta coorta est
     ira, furor, rabies, collera, stizza, focus,
285ut, nisi pacificet Calabronus maximus illas,
     diluvius mundo sanguinis alter erit. —
Iuppiter intremuit, Solem remanere comandat
     qui striggiare suos tempus habebit equos.
Neptunus quoque rumorem sub gurgite sensit,
     290itque sua in fundo tota roversa domus.
Nymphae concurrunt trepidae, divique marini,
     quos huc, quos illuc multa paura fugat.
— Quis Satanasus — ait Neptunus, — trentaque para
     tam cito compellit vos scapolare viam?
295Aeolus absque mea nunquid rex ille saputa
     per mare Garbinos lassat abire suos?
Eya cito, nostrum spatianter ferte tridentem,
     Aeolus hic audax est aliquando nimis. —
Triton respondet: — Non hoc solet ille fracasso
     300mittere diavolos nostra per arva suos.
At sunt armatae centum settanta galaeae,
     quae Zenzalarum millia mille ferunt.
Itur in auxilium Moscarum, Mangiaque vacca
     dat regio squadras et Codegora suas.
305Nonne maris schenam tanto sub pondere sentis
     flectier? ah nimias portat apena rates!
Sunt Calcinelli, Peverazzae, suntque capaces
     Cappae, sunt Conchae dimidiaeque nuces.
Talibus utuntur corsari navibus et qui
     310mercadanteschis mercibus aequor arant.
Rex Zenzalarum, Cosinus nomine, passat
     hoc pelagi golfum terrificatque deos. —
Neptunus se se tanto sermone tasentat,
     itque per algosas, corde tremante, casas.