315Gaudet Sanguileo, Zenzalis obvius ibat,
quas magno in portus coepit honore suos.
Artelaria sonat bom bom, allegrezzaque fitur,
et campanarum din don ad astra volat.
Vixque arrivarant Zenzalae, maximus alter 320fit sonus, et mundi machina tota tremit.
Innumerae apparent banderae desuper Alpes,
armorumque procul tersa metalla nitent.
Nunquid erunt sguizeri? nunquid vascones et illa
gens brava cum squadris italiana suis? 325ista todescorum num proles apta batais?
mandat spagnolos num quoque Spagna suos?
Non sunt spagnoli, taliani, lanzque chinecchi,
non sunt vascones, non sguizerique simul,
sed Moschinorum descendunt culmina squadrae, 330rexque suus nomen Siccaboronus habet.
Nec quo descendit, nec ubi sol nascitur, unquam
dux tam crudelis, quam fuit iste, fuit.
Iurarat siquidem totum sibi subdere mundum,
atque Iovem sediis praecipitare suis. 335Non fuit in guerris, nec erit magis armiger alter,
et qui plus hostis temneret arma sui.
Huic tota Ebrietas provincia, Tartaris aequor,
atque Barillensis subdita vallis erat.
Sanguileo tantum capitanum laetus abrazzat, 340mox bona soldatis dat casamenta suis.
Partibus ex aliis veniunt Myrmicoleones,
qui grottas habitant, rustica turba, cavas.
Non fuit in terra gens assassinior unquam,
quae Formicarum membra vorare cupit. 345Ut metuit Soricus Gattam, Leporettaque Braccum,
sic Formica istos contremit, oyme, ladros.
Rex huius populi crudus Myrpraeda vocatur,
a quo nulla unquam forza stimata fuit.
Sive sit herculeum robur, sive Hectoris ingens 350sit prodezza, unum non stimat ille figum.