Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/170

Da Wikisource.
164 moscheidos

245Sanguileo iam iam tota cum classe suorum
     sub valida portum coeperat arce Chyni.
Est Chynus arx Pulicum fortissima versus Arognam,
     Sanguileo tamen hanc prendit et igne brusat.
Hinc abit, huncve sequens exercitus omnis arivat,
     250flumen ubi Vermer cum Brue iungit aquas.
Urbs ibi Crappa sedet fluviorum meza duorum,
     Crappa caput mundi, metropolisque Brugi.
Urbs ea non altrum est quam morti testa cavalli,
     qua sunt pallazzi mille, tre mille casae.
255Illam Sanguileo vult expugnare, sed intus
     Ragnorum princeps Muschifur arma tenet.
Stat pro Formicis, nec vult dare moenia Moschis
     Muschifur, aguaitis valde provista suis.
Condiderat largum sibi gens Ragnina stecatum,
     260quem nihil aut pocum Mosca forare potest.
Ter centum vigilant noctesque diesque Pedocchi
     semper, et in muris — Fa bona guarda — cridant.
Sanguileo grossos tamen illuc trare canones
     mandat, ut urbs seu vi sit presa sive dolo.
265Artelaria data est in curam Scannacavallae,
     si per forza intro forsitan ire potest.
Mirpredae officium datur heminare cavernas,
     si quoque per fraudem praendier illa valet.
Est proprium Moschae maioris, sive Tavani,
     270impete Ragnorum castra forare suo.
Unde Tavanorum impresa est iuncta tyranno,
     cingere bombardis pergama grossa cavis.
Myrmicaleonis etiam data gentibus est ars,
     propria furtivis antra cavare dolis.
275Qua propter Myrpraeda, suus rex atque monarca,
     curat in obscura nocte forare busos.
Muschifur at vigilans capitanius omnia scoprit,
     omneque dissegnum hostis inane facit.
Iamque trapassarat constructo ponte canales
     280Sanguileo, et circum sederat urbis agrum.