Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/171

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

liber secundus 165

Scannacavalla die sbombardat, nocte terenum
Myrpraeda evangat, Mustibibaxque spiat,
namque hic Mustibibax ille est, qui Siccaboroni,
multibus in factis signa tremenda tulit.
285Artelariarum mandatur guarda Cosino,
sat bene Zenzalis convenit illa suis.
Proprietas propriae Zenzalae traditur, ut non
dormiat, utque alios non reposare sinat.
Moscarum Grillis acies imposta legeris,
290saepe imboscatis aut capit, aut capitur;
sed iam obsessis mancat vituaria Ragnis,
omneque portandi circa stopatur iter.
Muschifur excelsa signum de turre palesat:
nunc fumo potum, nunc petit igne cibum.
295Non procul ad littus fossae, Granestor acampat,
quo soldatorum facta resigna posat.
Viderat accortus signum, noratque bisognum,
illico Myrnucae quae facienda iubet.
Mille cariazzos, Scaravazzos nomine, cargat,
300multaque per fluvium Vermeris esca natat.
Mittuntur centum nonantaque grana ceserchiae,
atque masinatae septuaginta fabae.
Multaque praeterea sunt missa salumina carnis,
quae fuit ex grassis facta Ranabotolis.
305Haec ea dum vadunt, accompagnante Putriffa
Cimice cum multo, zarda scoperta fuit.
Zarda palesatur tradimenti denique magni,
quo fuit a prigolo Crappa levata gravi.
Inter Pedocchios testae, stantesque camisis,
310ad quorum guardam grossa muraia datur,
accidit ut secum Pedocchi mille polini
susciperent vicibus talia dona suis.
Hos quidam Cimex stipulatus, nomine Puzzor,
corrupit, spondens quinque vel octo pagas,
315dummodo nocte velint aut sursum trare Tavanos,
auxiliatrices dentque tirando manus,