Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/285

Da Wikisource.

saggio di varianti della tuscolana 279

quattuor noctivagos vespertiliones corpore vastos, et hoc signabatur epitaphio. Lege:

     Hic Virmazze lates, Centaurus qui licet esses

          non tamen a superis destituare bonis.

Ad aliam vero partem apud Philothei bustum sic in marmore seminigrefacto et semirubefacto carmen habebatur, sub eodemque sepulchro puella illisa et depressa gemebat. Lege:

     En ego Lyronus subiens Acheronta, latroni

          flens vidi poenam quae mihi danda fuit.

In aliam quoque bandam in urna vel potius in maximo botazzo prosam istam vidimus inscriptam vino, ut ab odoratu pensari poterat:

     Nec in coelo gratia nec in inferno poena datur

          bofonibus, hic ergo vivam Bocalus.

Obstupefacti pro huiusmodi epitaphio deliberamus evolvere petram instar cocaii stopantem os urnae: quo facto, cernimus en hominem magrefactum, barbatumque usque ad umbilicum, et insuper ludentem secum more magatellantis cum gallis, bechiris, nonnullisque frasculis. — Quid me — inquit — molestatis, desviatisque? — Ad quem nos: — Qualis et cuius es tu? — Et ille: — Sum qui fui, sed ero qui non eram, si dederitis quod non dedistis. — Nos verbum aenigmatizatum et dignum oedipodensci splanatione admirati retulimus: — Dic clarius. — Tum ille suspirans: — Nulla gratia datur in coelo buffonibus; buffonus extiti, quo nec coelum nec infernus possunt me suscipere, in vobis tamen humanis hoc pendet arbitrium: si boni aliquid pro me feceritis, ad coelum pergam; si malum imprecabimini, prestiter in infernum strassinabor, videte vos. — At nos: — Quid vis? bonum aut malum? — Et ille: — Quod naturaliter homo desiderat. — Quo dicto sic mutus conticuit, ut ab eius unquam bucca potuimus nientum ulterius accipere. Itaque frater quidam Gelminus, qui nobiscum aderat, psalmos, hymnos, «Requiem aeternam dona eis, Domine», et «A porta inferi» barbottare comenzavit. Unde nobis adstantibus ille corpore desligatus ad coelum squadras inter aetherias semper goditurus passavit. Nec pochinum imparavimus homines bufones partem nec in coelo nec in inferno tenere, sed nostrum est orare pro illis qui nostras buffonizando melenconias eripiunt.