Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/286

Da Wikisource.
280 appendice


Nos perinde transeuntes ulterius ecce maximum instar monticelli sepulchrum de saxo vivo scarpellatum supra quattuor ulmi siccos troncones apozatum sic scriptum:

     Fracassus cubitos longus quadraginta sub orco

          Luciferi ad mundum cornua bina tuli,
     in quibus ereptas quoniam duo mille ferebam
          de poenis animas, pellor ab arce poli.
     Ante fores coeli supplex exoro Tonantem
          ut mihi pro tanto crimine det veniam.
     Iudicis at magni fuit haec sententia: tot stet
          annos Fracassus quot fuerant animae.

His itaque fantasticanter animadversis huius nostri vatis Merlini aliquod quaerebamus indicium, qui de stanciis diabolorum quinque libros composuerat. Post longam querositatem et investigationem vastum quendam cassonem vel dicimus cofinum desotteravimus, quo securibus et manarinis spezzato eiusdem nostri poëtae laureati Merlini thesaurum invenimus, videlicet in arte macaronica doctissima volumina, libros, librettos, libriciolos, librazzos et mille alios scartafacios. Ergo nos magis alegri quam si Croesi dinaros catavissemus (quandoquidem nobis philosophis magis scientia quam pecunia granditer agradat), incoepimus quadam animi voluptuositate ac ingorditate modo hunc modo illum scartabellare codicem. Erat autem inter alla volumina liber aliis maior De universis rebus naturalibus tractans, non forsitan inferior aristotelicis platonicisque sothiezzis. Erat insuper alter De supernaturalibus, multis in argumentis Platoni contrarius. Erat volumen De striis et striabus, et hic non pocum contrariabat dominicinis fratribus. Erat liber intitulatus Bariuth, alter Transbarach, alter Rabaioth, alter Sgnirifot, alter Scarcacol, alter Cracricon, alter Striblafel, alter Argnaficoticon, alter Schinphoniapeliticonicon, et plures alii, quos de mei memoria cascavisse doleo, qui tractabant de fantasiis et argutiis et galantarlis tam iocundis, quod homines forsitan eloqui non esset bisognosum, scio quid dico quando dico favam. Inter alios hoc magnum volumen De gestis et facendis Baldi recatatum fuit, quod in quandam capsettam una cum faceto libello intitulato Moschea et Zanitonella governavimus, multa insuper epigrammata et epistolas non ante stampatas invidia et rancore poltronis manigoldique Scardaffi: quae omnia (velut credere dignum est) sibi attribuere in successu temporis volebat, suas tamen dessoteravimus magagnas, quem totum per orbem vergognavimus,