Quid, becchone, facis? veniat tibi morbus in occhis.
Ad corpus lanchi, si virdum branco tracagnum
forsan in alterius campos non stare docebo.
Quod crodare zosum possint tibi cornua, vien qui.
Cui dico? torna, veniat tibi phistola, sed quid,
sed quidnam video? pegorarum cerno stravoltum1.
Tu solus, Bigoline, iacens stravacatus in umbra
castroni similis teneras cum mastigat herbas,
quas phantasias animo subvolvis adessum?
nonne soles faciem mihi promere semper alegram?
Bi. Deh, Tonelle, precor noli mihi rumpere testam,
si meus esse cupis carus compagnus ut ante.
Vade viam, curaque tuas seguitare capellas.
To. Dextrius, o Bigoline, parum, quae verba diavol
nunc baias? sic me vis primo pellere tractu?
Scire tuas doias cupio, dabo forsan aiuttum.
Bi. Quem, macarone, dabis vel quem dare credis aiuttum?
Qui non sufficeres mihi discalzare stivallos
credis, stulte, tamen me consolare parolis.
To. Si non sufficerem te discalzare stivallos
forsam sufficiens essem strepare budellas.
Quid manigolde unquam mecum bravare putabis?
scis modo quid cercas?... tamen hanc depono dabandam2.
Bi. Si Tonelle tuum velles seguitare caminum
inter nos talis non orta bataia fuisset.
To. Quis dedit impazzum? duo sum tibi brachia longe.
Sed scio quid quaeris, quantum bene sonzia boschi
ungeret una tibi spallas asinique schenazzam.
Tanta tuo fugeret forsan de ventre matana.
Bi. O Tonelle, nisi guardas quod dicis amici
non erimus, taceas, faciesque tacendo bonopram.
To. Tu prius in coleram saltas, debesque tacere.
Guarda istam frascam quae magna superbia chiappat,
namque suus pater est villa camparus in ista,
elatam portat cristam, becchumque levatum,
ut gallina solet si grossum fecerit ovum.
Bi. Tu mihi non unum fecisti at mille quotannis
- ↑ Hic alium pastorem nomine Bigolinum reperit.
- ↑ Sic Vergilius: «Quos ego... sed motos praestat componere ductus».