Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/46

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
40 baldi

Me seguitate, precor, nigrumque calemus ad orcum.
675Dixerat, atque omnes capitanos chiamat in unam
maiorem fustam, reliquasve seguire comandat.
Egressique undas finaliter, aequora lassant,
Fracassusque rapit sumpto bastone viaggium.
Moschinus seguitat, Falchettus, et altera turba.
680Cingar vult solus cighilinum stare dedretum,
si mare fortassis tret morta cadavera ripis,
ipsius ut Baldi det membra negata sepulchro.
Centaurus remanet cum Cingare, caetera squadra
non sine ploratu vadunt post terga gigantis.
685Quisque suam vitam non binas stimmat ofellas.
In qua parte via est magis aspera, tenditur illuc;
nil curant spinas, nil curant saxa, ruinas,
nil tempestates, pluvias, nil frigora, caldum,
nil tigres, apros, nil serpas atque ladrones.
690Omnibus his, quae saepe trovant, gaiarditer obstant.
Si retrovant, mangiant; si non, — Patientia — dicunt.
Ad grandis tandem radices montis arivant,
quem appena queant ertum superare camozzae.
Non saliunt illum, tenebrosa sed ora cavernae
695intrant impavidi, montagnaeque antra busatae.
Cercat iter pedibus, vadens Falchettus avantum,
insegnatque alios, quo debent ponere plantas.
Est opus, ut gobbo Fracassus tergore vadat,
nam grandazzus homo daret ipsa in saxa zucadas.
700Cingar at interea per longam solus arenam
ibat, passeggiando pedes, grattandoque testam,
et ficcans oculos in terram plorat amicum,
quo sine scit certe non vivere posse quatrhoras.
Saepe sibi stesso cazzasset in inguina stoccum,
705praesens Virmazzi nisi tunc persona fuisset.
At tandem gravis ecce venit de longe cavallus,
ille cavallorum meliorum maximus, ecce
Spezzacadena venit, portans se fluctibus extra
fortiter, inque suo (quis baiam non vocet istam?)