Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/47

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

liber vigesimus 41

710inque suo dorso duo grandia corpora gestat:
scilicet in groppam Baldum, arzone Lyronem;
nam Baldus, quum sensit aquas subcrescere, cumque
Lyronus subito voltasset fraena cavallo,
non se curarunt coeptam finire bataiam,
715quod nimis importat barronibus ire negatum.
Baldus it in groppam saltu, brazzatque Lyronem,
cui Lyro datque manum, dat verbaque dulcia, dat cor,
amboque contraris fiunt in rebus amici,
hostes quippe facit fratres commune periclum.
720Spezzacadena ruit, cuius tantummodo musus
apparet, testaeque hominum modo supra videntur,
et modo sub latitant, velut usat mergus et ocha.
Peiorem sed Baldus habet, stans retro, pitanzam;
saepe trapozzatus gorgadas tirat aquarum.
725Is tamen alto animo divinum sperat aiuttum.
Cingar, id aspiciens, sperat, clamatque sodalem,
monstrat ei digito cosam de longe nodantem.
Quid sit enim, nescire datur, quia copia vistae
deficit humanae tam longos currere tractus.
730Centaurus tamen ipse cito se cazzat in aequor,
parte cavallina nodans, tandemque rivatus
gurgite qua medio iam Spezzacadena fiatum
spingebat grossum, nimiae sub pondere somae,
suscipit extemplo Baldum, supraque groperam
735hunc tirat, allevians straccati dorsa cavalli.
Prospicit haec Cingar, sentitque per ossa medullas
discolare suas, ut cera liquescit ad ignem.
Gustat enim tantam dolzuram intrinsecus, ut non
in brenta mellis voluisset habere culamen.
740Denique perveniunt omnes ad littus arenae,
fit novus hic gustus basorum, fit nova festa,
mille carezzinae fiunt plus zuccare dulces.
Baldus amorevola sic sic piat arte Lyronem,
ut Lyro disponat Baldum seguitare per ignem.
745Venerat ad ripam nec non gaiarditer Hippol,