Pagina:Foscolo, Ugo – Prose, Vol. II, 1913 – BEIC 1823663.djvu/341

Da Wikisource.

considerazione decimaquarta 335


in Metamorphoseos, et scio eas exponere quadrupliciter, scilicet naturaliler, literaliter, historialiter et spiritualiter; quod non sciunt isti poëtae seculares. Et nuper interrogavi unum ex illis: — Unde dicitur «Mavors»? — Tunc dixit mihi unam sententiam, quae non fuit vera. Ego dixi quod «Mavors» dicitur quasi «mares vorans», et correxi eum, et fuit confusus valde nimis. Et dixi: — Quid significatur per novem musas? — Tunc etiam ignoravit: et ego dixi quod novem musae significant septem choros angelorum. Tertio dixi: — Unde dicitur «Mercurius»? — Sed, quando non scivit, tunc dixi ei quod «Mercurius» dicitur quasi «mercatorum curias,» quia est deus mercatorum et habet curam pro eis. Ita videtis quod isti poëtae nunc student tantum in sua arte literaliter, et non intelligunt allegorias et expositiones spirituales, quia sunt homines carnales valde nimis; et, ut scribit Apostolus (Corinth., i, 2): «Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei». Sed possetis dicere:— Unde habetis istam subtilitalem? — Respondeo dicens: quod nuper acquisivi unum librum, quem scripsit quidam magister noster de ordine nostro, et habet nomen Thomas de Walleis; et compositus est ille liber super librum Metamorphoseos Ovidii, exponens omnes fabulas allegorice et spiritualiter. Et ita profundus est in theologia, quod non creditis. Certissimum est quod Spiritus Sanctus infudit huic viro talem doctrinam: quia scribit ibi concordantias inter Sacram Scripturam et fabulas poetales. Sicut potestis notare ex istis, quae iam ponam. De Pithone serpente, quem interfecit Apollo, scribit psalmista1: «Draco iste quem formasti ad illudendum ei». Et iterum: «Super aspidem et basiliscum ambulabis». De Saturno, qui semper ponitur homo senex et pater deorum, comedens filios suos, scribitur ab Ezechiele: «Comedent patres filios in medio tui». Diana significat beatissimam Virginem Mariam, ambulans cum multis virginibus hinc inde, et ergo de ea scribitur in Psalmis: «Adducentur virgines post te; curremus in odore unguentorum tuorum». Item de Iove, quando defloravit Calistonem virginem et reversus est ad caelum, scribil Matth., xii, 44 et Luc. xi, 24: «Revertar ad domum meamunde exivi». Item de Aglauro pedissequa, quam Mercurius vertit in lapidem, illa lapidificatio tangitur. Job., xiii: «Cor eius indurabitur ut lapis». Item quomodo Iuppiter supposuit Europam virginem. etiam habetur in Sacra Scriptura: «Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam, quia concupivit rex speciem tuam». Item Cadmus quaerens sororem suam gerit personam Christi, qui quaerit suam sororem, idest Ecclesiam. De Acteone vero, qui vidit Dianam, prophetizavit Ezechiel, cap. xvi, dicens: «Eras nuda et confusione plena, et transivi per te, et vidi te». Et non est frustra in poëtis scriptum quod Bacchus est bis genits, quia per hoc significatur Verbum, quod etiam est bis genitum uno modo ante secula,

  1. * Psalm., ciii, vers. 27.*