Pagina:Foscolo, Ugo – Prose, Vol. II, 1913 – BEIC 1823663.djvu/342

Da Wikisource.
336 vi - commento alla «chioma di berenice»


et alla vice humaniter et carnaliter. Et Semele, qui nutrit Bacchum, significat beatam Virginem, cui dicitur Exod., ii: «Accipe puerum isltum, et nutri mihi, et ego dabo tibi mercedem tuam». Item fabula de Piranio et Thisbe sic exponitur allegorice et spiritualiter. Piramus significat filium Dei, et Thisbe significat animam humanam, quam amat Christus, et de qua scribitur in Evangelio: «Tuam ipsius animam pertransibit gladius» (Lucae, ii, 35); sic Thisbe interfecit se gladio amasii sui. Item de Vulcano, qui eiicitur de coelo et efficitur claudus, scribitur in Psalmis: «Expulsi sunt nec potuerunt stare». Haec et talia multa didici ex isto libro. Vos videretis mirabilia si essetis mecum; et ista est via qua debemus studere poëtriam. Sed parcatis mihi quod praetendo quasidocere Vestram Dominationem, quia vos scitis melius quam ego; sed feci in bona opinione. Scriberem novalia, si scirem; sed iam nihil scio, alias vellem notificare. Sed iam valete in charitate non ficta. Datum Heydelbergae.

Se questo saggio piacerá a’ letterati, io procaccerò la ristampa di queste preziose lettere, molte altre aggiungendo d’inedite, le quali si serbano in una biblioteca, fra’ libri giá posseduti da Giovanni Reuchlin e da Erasmo di Rotterdam. Per ora

Praetereo, ne sic, ut qui iocularia, ridens
percurram.