Pagina:Guasti - Sigilli pratesi.djvu/80

Da Wikisource.

— 72 —


Exponitur reverenter vobis magnificis Dominis, dominis Prioribus Artium et Vexillifero iustitie Populi et Comunis Florentie, pro parte Bonaccursi et Torelli fratrum filiorum domini Niccolai Torelli de Prato, comitatus Florentini, studentium Florentie in iure civili, Quod die quinto decimo presentis mensis februarii, dum ipsi equester Pratum irent pro certis eorum negotiis, et maxime ut tempore carnisprivii se cum eorum matre et aliis suis fratribus reperirent, et dum sic euntes, essent in Burgo Omnium Sanctorum civitatis Florentie, familia presentis domini Capitanei civitatis predicte, ipsos sic equitantes cepit et reperiit cuilibet ipsorum unum stoccum, prout plurium moris est dum rus vadunt aut exeunt civitatem; et tamquam huiusmodi arma ferrent contra Ordinamenta dicti Comunis, ipsos scripsit, et ad Cameram dicti Comunis scripturam misit sub tali descriptione, videlicet: «Bonaccursus et Tommeus filii domini Simonis de Prato»; et quod quia ipsi non sunt consueti morari in civitate Florentie sed Bononie studere solent, set creato noviter Studio Florentino, cohacti fuerunt in civitate Florentie studere, ut plures alii subiecti Comunis Florentie, nesciebant consuetudinem et Statuta, sed putabant dum equitarent extra civitatem posse talia arma portare, et saltem honeste prout faciebant, et sic potius simplici errore quam alia culpa ducti, in tale inconveniens incurrerunt, et sic discretioni dicti domini Capitanei etiam visum fuit; ideo, cum spe a Vestra Clementia iustam gratiam obtinendi, supplicant humiliter et devote, quatenus, consideratis predictis, vobis placeat et velitis opportune providere et tacere solemniter reformari, Quod etiam non aliter facta aut requisita fide de aliquo predictorum, et non obstante dicta varietate nominum, ipsi Bonaccursus et Torellus intelligantur esse et sint, virtute presentis legis, absoluti et pienissime liberati a delatione inventione et eaptura dictorum armorum et ab omni pena predictorum occasione commissa, et propterea ad aliquid solvendum dicto Comuni aut aliis pro ipso Comuni recipientibus, gravari seu cogi non possint nec debeant ullo modo; et quod scribani Camere dicti Comunis et seu aliquis ex eis possint et debeant, visa dumtaxat presenti reformatione, cancellare omnem et quamlibet scripturam pro predictis in dicta Camera factam, que etiam ex nunc habeatur et censeatur pro cassa et realiter cancellata1.

  1. Registro di provvisioni de’ Consigli, ad annum, a c. 234 e seg. La Signoria, con provvisione del dì 21 febbraio 1386 allo stile di Firenze, gli assolveva; il Consiglio del Popolo ratificava il 22 con voti dugento, nonostante ventuno contrari; e il Consiglio del Comune, il 23, con voti centosessanta, contrari otto.