Pagina:La Religione e provida vigilanza.djvu/3

Da Wikisource.
 
 
3


me consentaneum videtur, ut eorumdem temporalium etiam commodorum rationem habeamus, quibus præsertim illi ad spiritualia consectanda fieri propensiores, alacrioresque possint; utraque enim ita componi, et constitui debent, ut altera obesse alteris nequeant, sed mutua inter se temperatione, quoad fieri potest, maxime provebantur. Quapropter etsi præcipue ad Divinum cultum, animarumque salutem nostra Apostolici ministerii sollicitudo conversa sit, tamen interdum ex minime neglecta temporalium rerum opportunitate non solum impedimenta, si quæ sint, averti, sed et multo potiora ad eum finem adjumenta comparari posse cognoscimus. His inducti rationibus facile ad obsequendum votis carissimi in Christo Filii Nostri VICTORII AMEDEI Sardiniæ Regis Illustris inclinamur, qui pro ea, qua est in Deum pietate, ac in subjectos sibi Populos studio enixe a Nobis flagitat, ut non solum Tuam Diœcesim omnem per Apostolicum Indultum eximamus a præcepto celebrandorum aliquot per annum Festorum, quo iis diebus Christifideles suarum artium exercitationibus, servilibusque operibus omnino vacare possint, sed in ceteras etiam Diœceses, qui in sua citra montes Ditione sunt, idem pariter extendamus Indultum, cum paribus omnes causis ad id a Nobis obtinendum urgeantur. Eæ vero Diœceses præter tuam sunt Albensis, Alexandrina, Aquensis, Astensis, Bugellensis, Bobiensis, Casalensis, Fossanensis, Eporediensis, Montis Regalis, Novariensis, Pinaroliensis, Salutiarum, Secusiensis, Tortonensis, Vercellensis, Viglebanensis, et Niciensis, tum et Abbatiales Diœceses, S. Michaelis de Clusa, S. Benigni de Fructuaria, aliæque, quæ nullius nuncupantur, nec non et partes, quaæ eidem Regi subjiciuntur, exterarum Diœcesium, Mediolanensis nempe, Genuensis, Papiensis, Placentinæ, Savonensis, Vintimiliensis, Albinganensis, et Naulensis. Nos eorum Populorum conscientiæ consulendum esse judicantes per hasce Nostras in forma Brevis Litteras cum Venerabilibus Fratribus supra memoratarum Diœcesium Episcopis a Te communicandas, una Tibi, atque illis committimus, et mandamus, ut in sua quisque Diœcesi (exteri vero Episcopi in ea, quam diximus, Diœcesis

 
 
suæ