Pagina:Le monete di Venezia.pdf/366

Da Wikisource.

documenti 349

remaneat ad examinationem et deliberationem Collegii domini, consiliariorum, capitum, sapientum et provisorum communis vel maioris partis.

Callum et expense sunt iste:


Primo pro callo soldi 2, parvuli 2 pro marcha
in monetis.
pro operariis » 3, » -
pro mendatoribus » 1, » -
pro stampitoribus » 1, * 4
pro fonditoribus » 0, » 2
Duobus gastaldionibus » 0 » 4
Officialibus, sive massariis
   et ponderatoribus
» 0, » 4
Pro gnrzolis et carbonibus » 0, » 8
Senato, Misti, reg. 48, carte 10.

DOCUMENTO XVIII.

1407 die decimo maij

Sapientes super mercationes — Capta.

Cum ab uno tempore citra argentum quod totum solebat conduci Venetias ceperit aliam viam, nec conducatur ut conducebatur per elapsum, et hoc est quia argentum non navigatur, ad presens, ad partes Levantis, prout navigari solebat, quoniam tota Syria vult ducatos auri et non argentum; et propter hoc deficiunt emptores argenti in tali manerie quod non habet precium aliquod racionabile; et hac de causa argentum predictum, sicut dictum est, sumpserit aliam viam, in maximum damnum terre nostre et mercationis argenti. Et super omnia sit providendum quod mercantia argenti revertatur et fiat Venetiis, ut fieri solebat per elapsum; Vadit pars, quod totum argentum quod deinceps conducetur Venetias teneatur ad quintum, ut tenetur ad presens, cum ista conditione, quod quelibet persona, tam terrigena quam forensis cuiuscumque conditionis existat, que portabit argentum franchum, videlicet bullatum bulla sancti Marci, ad zecham nostram, habere debeat pro qualibet marcha argenti de bulla quam ponet