![]() |
Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. | ![]() |
de motu. | 301 |
extrinseca resistentia immunibus: quae quidem cum forte impossibile sit in materia invenire, ne miretur aliquis, de his periculum faciens, si experientia frustretur, et magna sphaera, etiam si in plano horizontali, minima vi non possit moveri. Accedit enim, praeter causas iam dictas, etiam haec: scilicet, planum non vere posse esse horizonti aequidistans. Superficies enim terrae sphaerica est, cui non potest aequidistare planum: quare, plano in uno tantum puncto sphaeram contingente, si a tali puncto recedamus, necesse est ascendere: quare merito a tali puncto non quacunque minima vi poterit removeri sphaera.
Et ex his quae demonstrata sunt, facile erit aliquorum
problematum solutionem assequi: qualia haec sunt. Primo: datis duobus
planis inclinatis, quorum rectus descensus idem sit, invenire
proportionem celeritatum in eis eiusdem mobilis. Sit enim rectus
descensus ab, et planum borizontis sit bd, et sint obliqui descensus ac,
ad: quaeritur iam, quam proportionem habeat celeritas in ca ad
celeritatem in ad. Et, quia sicut tarditas in ad ad tarditatem in ab,
ita est linea da ad lineam ab, ut supra ostensum
est; sicut autem ab linea ad lineam ac, ita tarditas
in ab ad tarditatem in ac; erit, ex aequali, sicut
tarditas in ad ad tarditatem in ac, ita da linea
ad lineam ac: quare et sicut celeritas in ac ad
celeritatem in ad, ita linea da ad lineam ac.
Constat ergo, eiusdem mobilis in diversis
inclinationibus celeritates esse inter se permutatim sicut obliquorum
descensuum, aequales rectos descensus compraehendentium, longitudines.
Rursus, possumus plana inclinata invenire, in quibus mobile idem datam
in celeritatibus servet proportionem. Sit enim data
proportio quam babet linea e ad f; et sicut e ad f, in
praecedenti figura ita fiat da ad ac: erit iam absolutum quod
quaerebatur. Possunt etiam alia similia problemata resolvi:
ut, datis duobus diversi generis mobilibus, mole aequalibus,
planum ita inclinatum constituere, ut quod velocius, motu
recto, altero movebatur, in hoc plano eadem velocitate descendat qua
alterum motu recto. Sed quia haec et similia ab his, qui quae supra
3. magnam sphaeram – 4. movere – preter – 6, 7. equidist... – 6. terre – 26. equales – 27. Rursus dato mo[bili] possumus – 28. Sint –