communicatum, proprio motu, licet tardissimo, ab occasu in ortum progreditur; et, iuxta tabulas Alfonsi, absolvit totum suum cursum per zodiacum annorum 4900 spatio. Quod temporis spatium a plerisque solet vocari annus Platonicus; quod autumat Plato, hoc temporis intervallo sidera omnia ad eundem situm reditura; et, secundum alios, quaecunque nunc in mundo sunt, eodem, quo nunc cernuntur, ordine sunt reditura. Sed gratis hoc dicitur: nam cum, secundum fere omnes, motus caelorum sint inter se incommensurabiles, fieri non potest ut unquam omnia sidera eundem situm et ordinem quem nunc habent, aut olim habuerint, obtineant. Iuxta vero Tolomaeum, absolvit nonus orbis suum cursum per zodiacum spatio annorum 36000; iuxta Albatenium1, spatio 237602. Quicquid sit de hoc numero, illud certissimum est, nonum caelum tardissimo motu ab occidente in orientem moveri, secumque trahere 8 orbes inferiores, sed non primum mobile: nam, ut sentiunt omnes astronomi, quicunque orbis superior suo motu circumfert inferiorem sibi contiguum et concentricum, non tamen superiorem. Octavum caelum, quod est firmamentum, praeter hos duos motus sibi a superioribus orbibus impressos, suo proprio et peculiari motu cietur; quem motum vocant plerique accessus et recessus, sive trepidationis. Fit autem talis motus super principia Arietis et ♎ nonae spherae3, tanquam polos: principia enim ♈ et ♎ octavae spherae3 circa initia ♈ et ♎ nonae spherae describunt circulos quosdam parvos, quorum semidiametri continent quatuor gradus; tantum enim distant initia ♈ et ♎ octave spherae a principiis ♈ et ♎ nonae spherae, ut docet Alfonsus. Et hoc vero motu principiorum ♈ et ♎ octavae spherae circa principia ♈ et ♎ nonae spherae4 consequitur, nullum aliud punctum octavi caeli circulum perfectum absolvere, sed quodammodo titubare, hoc est nunc accedere ad polum arcticum5 nunc ad antarcticum6. Periodus huius motus, secundum mathematicos, fit spatio 7000 annorum: trahit autem etiam secum talis motus orbes omnium planetarum, cum sint concentrici cum octava sphera. Saturni globus, praeter hos tres dictos motus, quos habet communes cum omnibus inferioribus orbibus, habet suum proprium motum, quem conficit ab occidente in orientem7 annis 30 fere. Iuppiter etiam suum ab occidente in orientem habet, quem 12 an–
- ↑ 12. Albertenium —
- ↑ 12. 2370600 —
- ↑ 3,0 3,1 21, 22. sphere —
- ↑ 27. È da notare che qui prima scrisse sphaerae, poi ridusse alla forma preferita —
- ↑ 29. articum —
- ↑ 29. antarticum —
- ↑ 34. oriente —