Pagina:Le opere di Galileo Galilei I.djvu/46

Da Wikisource.

iuvenilia. 43

norum spatio explet; Mars item suum ab occidente in orientem1, quem annis fere duobus conficit. Sol suum proprium motum conficit diebus 365, horis 5, minutis 49 et secundis 15; quod spatium annus solaris appellatur. Ex quo patet, ut recte adnotat Clavius in sua Sphera, non precise annum continere 365 dies et 6 horas; nam desunt minuta fere 11. Et haec doctrina desumitur ex Alfonso: nam Tolomaeus maiorem anni quantitatem reperit, Albatenius2 minorem; Copernicus aequalem3 anno Tolomaei, astronomi fere omnes inaequalem3, existimant. Venus et Mercurius complent suos proprios cursus quasi uno tempore4 cum Sole. Nam, sicut Sol singulis diebus conficit minuta 59, 2a 8, 3a 19, 4a 37, ita Venus conficit etiam singulis diebus minuta 59, 2a 8, 3a 19 fere: ☿ vero tantundem fere etiam omni die explet. ☾, demum, ab occidente in orientem conficit cursum 27 diebus cum horis5 fere 8; deinde vero quasi biduum consumit, ut assequatur Solem. Cum enim Sol interim in 27 diebus et horis 8 percurrat fere 27 gradus, quos fere Luna in biduo absolvit, necesse est ut ab una coniuctione Lunae cum Sole intercipiantur dies 29 et horae 12 fere; quod spatium mensis lunaris appellatur. Ex quibus omnibus, cum sint 10 motus proprii in caelo, decem etiam esse orbes necesse est.

[Not.]Verum adverte hic, primo, quod diximus de periodis motuum planetarum, intelligi debere non de orbibus sive caelis totalibus, sed de propriis orbibus planetas deferentibus: quos in medio caelorum eccentricos esse pro certo habeo, cum alias multa salvari non possint, ut fuse demonstrarunt mathematici in theoricis6 planetarum; nam totales orbes planetarum moventur ab occidente in orientem eadem prorsus tarditate, qua nonum caelum movetur. [Not.]Adverte, 2o, quod, licet orbes omnes inferiores et totales moveantur motu etiam trepidationis, nullus tamen planeta inferior ad motum proprium planetae superioris, propterea quod non circa idem centrum propriis lationibus, fertur. [Not.]Adverte, 3o, novem orbes, qui sunt infra primum mobile, iisdem omnino temporibus suos cursus7 esse confecturos quibus nunc illos absolvent, et non citius, etiam si primum mobile non moveretur, vel eos secum non circumduceret ab oriente in occidentem8. Exemplo huius rei nobis sit nauclerus9, qui motu proprio se moveat contra motum

  1. 1. oriente
  2. 7. Albartenius
  3. 3,0 3,1 8. equal.... inequal.... Non avvertiremo ulteriormente questa grafia —
  4. 10. quasi tempore
  5. 15. oris
  6. 24. Teoricis
  7. 31. cursos
  8. 33. occidente
  9. 34. naucleus