Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/326

Da Wikisource.

in orbe lunae etc. 325

et falsa et vera esse potest, prout decipientis aut non decipientis sensus iudicium sequitur, aut rationis recte ratiocinantis ope corrigitur vel destituitur: opinio enim, cum infima rationalis animae pars sit, sensui et rationi contermina, ambobus iungi potest. Mathematica igitur ob hanc causam, ut optime Aristoteles monstravit, naturalibus speculationibus officit: si enim pure mathematica sit consideratio, a sensibilibus et singularibus conditionibus abstrahit; si autem sensus iudicium sequatur, fallitur; cuius rei certissimum habemus argumentum: magna enim praestigia atgue deceptiones contingunt in Optica practica et Harmonica, non quidem ratione organi aut medii, sed ratione obiecti, ut in depictis tabulis, quae ex perspectiva fiunt, facile videmus, in quibus etiam cum proportionata distantia omnium oculi rem alio modo vident quam sit; in plana enim et acquali omnino superficie multas asperitates, eminentias, profunditates, voragines videmus§ 1. Quare, ut occasionem hanc deceptionis evitemus, tutius fore existimavi, hanc disputationem physice potius quam mathematice et optice instituere. Dico autem occasionem deceptionis, non ex parte organi et telescopii perspicilli, ut aliqui dixerunt (hoc enim non decipere innumeri quidem, et ego inter caeteros, certissime cognovimus, cum idem prorsus, nulla facta rei mutatione, cum perspicillo conspiceremus, nisi tantum hac: nempe, quod rem, quam ob distantiam atque longinquitatem vix minimum et confuse quidem atque obscure cognoscebamus, ope instrumenti ita distincte et dare, ac cum prope essemus, videbamus), sed ratione obiecti, quod aliter videri non possit, non ex distantia quam longissima, sed ratione luminis et opaci, ex quorum varia mixtione probabile est, haec phoenomena in orbe Lunae, de quibus disputationem instituimus, apparere§ 2.

De ordine quo singola explicabuntur.

CAP. III.

Ut vero ordine aggrediamur, primum quidem experimenta atque, ut ita dicam, observationes a D. Gallilaeo factas in orbe Lunae fidelissima historia, ut in libello, cui nomen Sydereus Nuntius, extractae sunt et Illustrissimo Federico Coesio Marchioni Montiscelii eruditissimo, atque primariae ut nobilitatis ita literaturae, proceri, ac milii et multis aliis eruditis viris, doctissimus Gallilaeus suo telescopio multis vicibus et certissime ostendit, in medium afferam et proponam. Deinceps vero, de telescopii instrumenti certitudine ac recta per eum videndi ratione, quae et mihi et omnibus comperta sunt, absque fallacia referam, et eius certitudinem
Errore nelle note: Sono presenti dei marcatori <ref> per un gruppo chiamato "§" ma non è stato trovato alcun marcatore <references group="§"/> corrispondente