Pagina:Le opere di Galileo Galilei III.djvu/327

Da Wikisource.
326 de phaenomenis

rationibus, contra aliter sentientes, confirmare tentabo. Tertio, philosophorum placita, ad quae haec phoenomena referri possunt, et ab eruditissimo Keplero Caesareae Maiestatis Mathematico, in sua dissertatione cum Sydereo Nuntio referuntur, sigillatim recensebo atque examinabo. Quarto et ultimo, quid mihi verosimilius de bis omnibus dici posse videatur, explicabo, atque haec phoenomena ex Peripateticae philosophiae placitis, ad certas causas referre tentabo.

De observationibiis in facie Lunae circa quas erit disputatio.

CAP. IV.

Cum autem Telescopii huius beneficio multa nova patefacta sint et inventa, nemini hactenus mortalium cognita; nempe et planetae sive errones circa Iovem quattuor, quas Medicea Sydera iuremerito a dignissimo Principe, suo Maecenate, inventor nuncupavit, et Venus crescens atque decrescens lumino, et innumerae, antea prorsus latentes ac nemini visae, octavi orbis stellae et Galaxiae, sive lactei in eodem orbe circuii, causa; una inter caeteras de facie Lunae observatio visa est antiquorum philosophorum Manes eorumque opiniones post tot saecula ab inferis revocare: visa, inquam, est non D. Gallilaeo, quem non minus philosophum quam mathematicum eximium agnosco, ac proinde nihil certi aut constituti de bis rebus tam miris ac paradoxis statuentem audivi, sed vulgo fortasse, qui ex bis observationibus, quarum causas philosophis ac naturalium studiosis observandas proponit, falsas conclusiones deduci putat et antiquorum deliramenta, quae infra fusius demonstrabimus. Sunt autem: quae in Luna observat primum, inaequalitas eius superficiei, quam lenem hucusque et perpolitam dixit antiquitas, quae eam unum ex syderibus iudicavit; alterum vero, tenebrosum quoddam lumen in eius globo conspectum cum primum incipit illustrari, atque opaca eius parte etiam in tenebris circumscriptum, deinceps vero crescente lumine evanescens, ita ut, voluti. Luna minus quam sextili vel sextili aspectu a Sole distante, magis est conspicuum et apparens, ita, eadem in quadrato aspectu constituta et crescente Solis lumino, paulatim langueat et marcescat. Primum quidem multis observationibus et certissimis probat. Ac prima est: statim atque Luna lumine foecundata nobis manifesto apparet, nempe quinque post coniunctionem diebus, vel cum ad primam pervenerit quadraturam, si eius superficies lenis esset atque aequalis, tunc opacum et lucidum linea leni et acquali distinguerentur, nempe ovali ante exactam quadraturam, recta autem in quadratura, prout lenis atque aequalis eius esset superficies: at contra apparet ex Telescopio; namque hae lineae valde inaequales ac sinuosae conspiciuntur, ita ut multae lucidae excrescentiae extra proprios fines in obscuram partem protendantur, ac rursus multae obscurae in lucidas: ergo eius superficies est inaequalis. Altera est observatio ex illuminatis Lunae partibus: illuminatae enim Lunae partes, donec Luna lumine