Pagina:Le opere di Galileo Galilei VII.djvu/564

Da Wikisource.
556 dal libro di g. b. morin


germanica: quod, quamvis divinae virtutis admiratione sit dignissimum, tamen differt a calculo Lansbergii fere 643000 milliaribus germanicis.

Seeunda ratio est Keppleri, desumpta ab eadem impossibilitate, libro 1 Astronomiae Copernicanae, pag. 105. Mundus enim (ait) est infinitus, aut finitus: posito autem mundo extrorsum infinito, demonstravit Aristoteles, illum moveri non posse, motu convolutionis totum, quatenus totus: esto iam finitus mundus; extra mundum igitur nihil est quod mundo praestet locum, ipsum vero quiescat; ubi vero nihil est quod quiescat, ibi motus nullus est; non ergo potest moveri coelum, extra quod nihil est. ...

Atqui eodem quo supra argumento concludetur coeli motus et quies Terrae, hoc modo. Esto iam finita regio planetarum: ergo extra illam nihil est quod eidem praestet locum, ipsum vero quiescat, ac, per consequens, cum extra illam sit sphaera fixarum, quae ipsi regioni praestat locum, sphaera ipsa non quiescet; ergo movebitur, ideoque Terra quiescet, contra Kepplerum. . . .

[pag. 42-43.]Decima ratio est iterum Keppleri, pag. 109 libri 1 Astronomiae Copernicanae, post Origanum, a causa motus primi: sic enim argumentatur. Omne materiatum, quatenus tale, aptum est ibi quiescere, ubi solitarium ponitur: oportet ergo primum motum adscribere vel alicui facultati animali, subiectum motus informanti aut eidem assistenti, vel alicui potentiae naturali motrici intrinsecae: atqui ea causa movens facilius in Terra ponitur quam in coelo. Hoc enim amplissimum est et excavatum, per quod hanc facultatem diffondi oporteret circulariter, cum, e contrario, possit anima aliqua in Terrae centro poni radicata, secundum naturam suae essentiae spiritualis indivisibilis . . . . Pag. autem 117 ait, manifestum esse globum Telluris informatum esse forma corporea rectilinea secundum tractum axis primi motus, hoc est, iuxta pag. 116, fibris rectilineis axi parallelis, quibus inest interna facultas naturalis tuendi sese, constanter directas in eandem plagam: praeter eas vero fibras rectilineas, alias etiam admittit circulares, circa Terrae axem circulariter exporrectas, in quibus alla nidulatur facultas, Terrae corpus circa ipsum axem movendi . . . .

[pag. 44-45.]Ad haec autem respondetur, primo, divisionem causarum motus diurni non esse adaequatam . . . .

Secundo, novae huius philosophiae falsitatem inde probari, quia per animam in centro radicatam Kepplerus intelligit animam informantem ipsum Terrae centrum, aut etiam Terrae portionem circa centrum, aut totum Terrae corpus, sed in centro praecipue vigentem; vel intelligit spiritualem essentiam indivisibilem, in Terrae centro residentem nihilque animantem, sed tantum per sui speciem in omnes globi partes diffusam atque agentem. Primum vero dici non potest: nam anima est actus corporis organici . . . . Non tertium: quia praecipui animae vigoris in centro nulla haberi possunt indicia; habentur autem in superficie evi-