Pagina:Le opere di Galileo Galilei VII.djvu/565

Da Wikisource.

famosi et antiqui problematis ecc. 557


dentissima ex . . . . rapidissimo superficiei motu, qui circa centrum insensibilis est omninoque desinit in ipso centro. . . .

. . . . Nullo igitur modo datur in Tellure virtus sive anima, quae Tellurem ipsam [pag. 46-47.] et gravia in aere circumvolvat. Talis autem nulla sequitur absurditas, virtute motrice posita in superficie mundi, quippe coelo, ut fecit Aristoteles; quia motus in superficie velocissimus inde continuo remittitur usque ad centrum, ubi omnino desinit. . . .

. . . . Responsioni praemittendum: certuni esse quod, moto globo quocunque [pag. 52.] circa suum centrum, partes quae sunt in superficie moventur omnium velocissime, aliarum vero velocius quae ipsi superficiei sunt viciniores, ideoque omnium tardissime quae centro maxime appropinquant; ac propterea centrum ipsum, quod a superficie maxime distet, penitus immobile remanet. Ex quo patet evidenter, motum globi non esse a centro, hoc est virtute in solo centro residente: alioquin haec moveret per speciem, validiusque in remotum quam in propinquum, ideoque esset activa ad infinitam distantiam. . . .

. . . . quae autem densiora sunt, eo magis repugnant motui circulari . . . . Idque [pag. 52-53.] fatetur Kepplerus ipse, libro 1, pag. 118, ubi, de Terra loquens, ait: Quod materiae, qua plurima Terra constat, propria est inertia, repugnans motui, eaque tanto fortior, quanto maior est copia materiae in angustum coacta spatium. . . .

Porro Kepplerus cum Copernico, cernens eam Terrae gravitatem suae [pag. 54.]sententiae omnino repugnare, negat ullum esse in natura grave aut leve absolute, sed haec tantum dici respective; idque probat libro 1 Astronomiae Copernicanae, pag. 99: quia si ignis, si fumus, absolute levia essent corpora, evolarent a Terra sursum usque in extimum coelum.

Àt quod hi philosophi retibus inextricabilibus magis ac magis sese implicent, inde liquet, quia saltem inde sequitur, quod extimum coeli sit locus absolute levium, ideoque, a contrario, coeli centrum locus absolute gravium, iuxta rei veritatem . . . .

Prodiit etiam ex Italia manuscriptum viri equidem ingeniosi, in quo [pag. 57-58.]innominatus author duplicem causam affert fluxus et refluxus aequoris: alteram primariam, alteram secundariam. Primariam vult esse Telluris excentricae motum, ex annuo et diurno compositum. Ait enim, eam esse naturam aquae vase contentae, quod si vas progressive moveatur nunc celerius nunc tardius, sive recto sive circulari motu, ipsa etiam inde motum concipiat: ut si navicula, aqua piena et quiescens, ab ipsa quiete traducatur ad motum celeriter, aqua elevabitur versus