Pagina:Le opere di Galileo Galilei VII.djvu/566

Da Wikisource.
558 dal libro di g. b. morin


puppim, ad ipsam accedens, et deprimetur ex parte prorae, hanc deserens ob suam fluxibilitatem, qua ex aequo obedire excusatur motui navis solidae; inde tamen rediens ad proram reciproce, aequilibrii causa, tandem obsequetur motui navis sine ulla variatione, dum illa placide et uniformiter movebitur; si autem navicula subito sistat, ut ad arenam impingens, fiet novus motus in aqua: sicque acceleratione et retardatione motus vasis deferentis accidit aquae agitatio cum reciprocatione. . . .

[pag. 60.]Verum, etsi conceptus hic aliquod probabilitatis specimen prae se ferat apud incautos, qui etiam lyncei haberi volunt, tamen a ventate alienus infra demonstrabitur. . . .

[pag. 64-65.]Adde quod, si Terrae motus esset causa primaria fluxus et refluxus oceani, nullus esset lacus, nullum stagnum, nullusque canalis, saltem ab ortu in occasum extensus, in quibus idem aquarum motus non esset conspicuus; fluviorum vero ab ortu in occasum aut contra tendentium (qualis est praesertim Danubius) diebus singulis motus semel intenderetur atque remitteretur sensibiliter. Nec valet subterfugium de parvitate vasis continentis aquam stagni, lacus aut fluvii, quae parvitas, iuncta cum gravitate aquae tendente deorsum, supprimit apparentiam fluxus. Nam etsi verum sit, lacum esse valde parvum respectu maris, tamen eius aquam, longe lateque extensam et natura fluxibilem, non esse susceptivam agitationis a motu Telluris rapidissimo, praesertim hora mediae noctis, qua eius velocitas maxime intenditur, et meridiana, qua eiusdem velocitas maxime remittitur, ideo absurdum est atque repugnans hypothesi ipsius manuscripti, quia etiam aqua naviculae inaequaliter motae fluxum exhibet sensibilem. . . .

[pag. 66.]Decimaseptima ratio ab eiusdem manuscripti authore desumitur ex altero effectu naturae quoque mirabili, nempe vento semper flante ab ortu in occasum in zona torrida, praesertim vero sub aequatore . . . . Nec in sola torrida ventus orientalis sibi aeris dominium vendicat, sed etiam extra: quo tamen ab aequatore longius excurrit versus polos, eo magis vis eius enervatur . . . . Vult igitur author ipse, id propter Terrae motum contingere: quia aer, natura sua fluidus, nec Terrae adhaerens, non tenetur Telluris motui obedire, nisi montibus interclusus ab his abripiatur; ubi vero datur aequalitas superficiei sphaericae, veluti in oceano, ibi, saltem ex parte, cessat aëris obedientia motui Terrae: atque inde fit ut naves ab ortu in occasum facillime deferantur, aëre illo ad occasum restante, dum globus ex Terra et aqua fertur ad ortum; impediantur autem ad ortum tendere ab eodem aere, qui specimen reddit aurae perpetuo flantis versus Terrae partes occidentales. . . .

[pag. 67.]At ipsum aeris motum ex Terrae motu sequi negatur. Nam si motui Terrae non obsequitur ex aequo elementum aquae, quod haec ab illius soliditate deficiat et fluida sit, multo magis de aĕre id erit asserendum respectu Terrae et