Pagina:Le opere di Galileo Galilei XVII.djvu/54

Da Wikisource.

[3455-3456] 29 marzo - 2 aprile 1637. 55

la supplico, col farmi degno di attualmente servirla, mentre io, pregandole ogni 

meritata felicità, le bacio le mani. Di Genova, il dì 29^'^ di Marzo 1637. Di V. S. molto 111.^^ et Ecc.^^ iM%J.'(t^ S.'^ Galileo Galileo. Firenze. /yS^JJL

  • .

MATTIA BERNEGGER ad ELIA DIODATI in Parigi. Strasburgo, 2 aprile 1637. Bibl. Civica di Amburg-o. Codice citato al n.o 2613, car. 211?-. — Minuta non autografa. Aelio Diodato, Lutetiam. Amplissime nobilissimeque Domine, Nudius tertius aut quartus cognatus tuus, cuius ego diligentiam, modestiam, pruden- tiam, magis magisque mihi probatam, valde commeDdo, cum turonenses illos 40, de quibus nuper scripseras ^^ in boni commatis moceta, scilicet unciatis nummis, quos nos imperiales taleros appellamus, mihi repraesentavit, tum etiam litteras tuas reddidit, 1 Martii scriptas. Pergratum est, meas ad summos viros Galilaeum atque Gassendum recte curatas, quorum benevolentiam, quovis auro centra caram, ut primus mihi nihil tale merito conciliasti, sic 10 etiam ut porro eandem foveas atque conserves, obnixe rogo. Nuper ad me scripserunt Elzevirii, se instantem mercatum Francofurtanum frequen- taturos: ita fiet, ut Systema Copernicanum, quod iam integrum annum Francofurti, nescio quo abditum angulo, latitavit, una cum Apologetico tandem aliquando lucem aspiciat. Crystalla telescopii supposititia esse, suspicandi hae mihi caussae: quia in maioris margine gluten adhuc haeret, ut appareat id iam vetus esse et alieni tubo iam ante fuisse inditum: cum pertinacissimi morbi vis hactenus me semper abstinuerit cubiculo, in eo non nisi lunam interdum inspicere datum fuit; sed in ea tantas inaequalitates, quantas noster Galilaeus describit, observare minime potui: etc. Cum per Dei gratiam valebo, rectius et haec et cetera phaenomena diligentius explorabo. . . .

23 Mart. luliani 1637. 

(1) Prima era stato scritto 20, poi lo fu cor- <'-i Cfr. n.» 3451, lin. 4-5. retto in 9. Cfr. n.» 3458, lin. 4; n.» 3463, lin. 4-5.