Pagina:Le rime di M. Francesco Petrarca I.djvu/63

Da Wikisource.
lxiv TESTAMENTO

perantem, recommendo humiliter JESU CHRISTO: eique, flexis ipsius animæ genibus, ut a se creatam, suique sanctissimi sanguinis pretio redemtam, protegat, affisus supplico, nec permittat ad suorum manus hostium pervenire. Ad hoc etiam auxilium beatissimæ Virginis Matris suæ, & beati Michelis Archangeli, reverenter, ac fidenter imploro, & Sanctorum reliquorum quos intercessores apud CHRISTUM invocare sum solitus, ac sperare. Corpus autem hoc terrenum, ac mortale, nobilium gravem sarcinam animorum, terræ, unde origo est sibi, volo restitui. Et hoc absque omni pompa, sed cum summa humilitate, & obiectione, quanta esse potest. De quo heredem meum, & amics omnes rogo, obsecro, & obtestor, & adjuro per viscera misericordiæ Dei nostri, & per caritatem, si quam ad me umquam habuerint, neque falsi spe honoris hoc negligant.1 Cum sic omnino me doceat, ac sic velim ita ut, si forte (quod absit) contrafecerint, teneantur Deo, & mihi de gravi utriusque offensa in diem Judicii respondere. Et hæc quidem de domo sepolturæ: hoc addito, quod nemo me fleat, nemo mihi lacrimas, sed pro me Cristo preces, & qui potest, Christi pauperibus caritatem, pro me orare monitis porri-

  1. Non fu in ciò eseguita la pia intenzione del Petrarca, essendosi forse ad essa derogato per pubblico decreto, a cui si sarà supposta la volontà del religiosissimo testatore non contraria. Vedi la Vita scritta dal Beccatelli, a carte xxvii.