Pagina:Le rime di M. Francesco Petrarca I.djvu/64

Da Wikisource.

DEL PETRARCA. lxv

gat, hoc mihi prodesse poterit: fletus autem & defunctis inutilis, & flentibus est damnosus. De loco autem non magnopere curo. Contentor poni ubicumque Deo placuerit, & iis qui hanc curam suscipere dignabuntur. Si tamen expressius mea de hoc voluntas exquiratur, sepeliri velim, si Paduæ ubi nunc sum, moriar, in ecclesia S. Augustini, quam Fratres Prædicatores tenent: quia & locus animæ meæ gratus, & jacet1 illic is qui me plurimum dilexit, inque has terras pias precibus attraxit, præclarissimæ memoriæ Jacobus de Carraria, tunc Paduæ Dominus: si autem Arquadæ, ubi ruralis habitatio mea est, diem clausero, & Deus mihi tantum concesserit, quod valde cupio, capellam ibi exiguam ad honorem Beatissimæ Virginis Mariæ exstruere, illicque sepeliri eligo, alioquin inferius, il aliquo loco honesto, juxta eccelesiam plebis. Si Venetiis moriar, poni volo in loco S. Francisci de Vinea, illic ante hostium ecclesiæ. Sin Mediolani, ante ecclesiam B. Ambrosii, juxta primum introitum, qui civitatis muros aspicit. Si Papiæ, in ecclesia S. Augustini, ubi Fratribus visum fuerit. Si autem Romæ, in ecclesia S. Mariæ Majoris, vel S. Petri, ubi erit opportunius, vel juxta eccesiam hanc, vel illam sicut Canonicis placebit. Nomi avi loca quibus per Italiam conversari soleo. Ac, si Parmæ, in ecclesia majori, ubi per multos annos Archidiaconus fui inutilis, & semper fere obsens. Sin ubicumque terrarum alibi, il loco Fratrum

  1. V. a carte lxxv.