Pagina:Le rime di M. Francesco Petrarca I.djvu/68

Da Wikisource.

DEL PETRARCA. lxvix

ram deposuit, ut res meas ageret, obligatum me confiteor in centum & trigintaquatuor ducatis auri, & solidis xvi. quos expendit utilitatibus meis: & multo amplius: sed, facta ultimo inter nos omnium ratione, dictae quantitatis sibi debitor remansi: quam si ante acceperit, (sicut spero cito facere) bene erit: alioquin volo, quod heres meus ante omnia sibi satisfacere teneatur: de quo debito chirographum meum havet, quod restituat heredi meo ipse Lumbardus1. Item lego ipsi Lumbardo scyphum meum parvum rotundum argenteum, & auratum, cum quo bibat aquam, quam libenter bibit, multo libentius, quam vinum: Presbytero autem Joanni Abocheta, costodi Ecclesiae nostrae, Breviarium meum magnum, quod Venetiis emi pro pretio librarum centum: ea tamen lege illud ei dimitto, ut post eius obitum remaneat in Sacristia Paduanae Ecclesiae ad obse-

  1. O Regina lucis almae siderum,
         Intacta parens, puerpera virgo,
         Salutisque nostrae digna propago,
         Parce, jam parce, mitissima, quaeso:
         Hanc animam Christo redde, benigna;
         Et miserere canentis Osanna.


    Hoc Epigramma, lector, implorat, huic saxo commodes animum; Deumque ultro ignoscere reges vatis Petrarcae auditori Lombardo Patavino, qui diem suum clausit extremum MCCC nonagesimo, Die XI, Mens. Aug.