Vai al contenuto

Pagina:Leopardi - Dissertazioni filosofiche, Antenore.djvu/349

Da Wikisource.

ODOARDO DEL GIUDICE (*) Facultatem hanc, sive artem adeo « necessariam esse hominibus », ut sine ipsa ni- hil prorsus, de rebus praesertim arcanis, et a primis cognitionum principiis satis remotis, inveniri possit, atque ostendi, Veteribus non minus quam Recentioribus probatissimum est, tantumque interesse, quantum « a falsis vera discernere », ac de utrisque judicium ae¬ qua lanceproferre. Hinc non immerito a Tullio ars veri et falsi disceptatrix, et ab Ari¬ stotele organum scientiarum, appellata fuit. 14. Del Giudice i, i, 9 (Percezione, § 4): 12. Triplicis potissimum sunt generis mentis nostrae operationes, quas dirigit Logica, simplex nimirum apprehensio sive «perceptio », «judicium », ac « ratiocinium ». In totidem igitur partes et ipsa divi- ditur, quibus nonnulli addunt quartam, quae de « methodo » dis- serit. 15. Del Giudice i, i, c. ii, a. in, 9-10 (Percezione, § 21): Ideae relate ad mentem essepossunt clarae vel obscurae, distinctae vel confusae, completae vel incompletae, adaequatae vel inadaequatae, qui¬ bus addi etiam solent comprehensivae. 16. Del Giudice i, i, c. ii, a. 111, 9-10 (Percezione, § 22): 31. Def. 1. Idea clara diciturilla, quae suum ita repraesentat objectum, ut si iterum occurrat menti, haec illud statim dignoscat; ut idea solis. Quae autem objectum suum repraesentat, ut mens illud subin¬ de occurrens nec statim cognoscat, nec tam facile, obscura est; ut idea Jovis iis, qui Planetas contemplari minime solent. Idea clara esse potest distincta, vel confusa. 17. Del Giudice i, i, c. ii, a. 111, 9-10 (Percezione, § 23): 32. Def. 2. Distincta, quae non modo objectum, sed etiam ejusdem no- tas, quibus distinguitur a rebus ceteris, dare repraesentat, talis idea trianguli, si compertum etiam sit, ex tribus linei ipsum consta¬ re. Quod si has notas objecti non repraesentet, esset idea con¬ fusa; qualis idea doloris: quis enim apprehendit ejusdem notas, per quas a voluptate discernitur? Idea distincta vel completa est, vel incompleta. 373