Pagina:Leopardi - Dissertazioni filosofiche, Antenore.djvu/350

Da Wikisource.

II ■ RACCOLTA ANTOLOGICA 18. Del Giudice i, i, c. ii, a. in, 9-10 (Percezione, § 24): 33. Def. 3. Completa, quae notas omnes ad objectum in statu quolibet dare dignoscendum, atque ab aliis omnibus distinguendum repraesentat. (...). At si aliquas quidem, non tamen omnes repraesentet lau- datas notas, incompleta est. (...). Idea completa vel adacquata est vel inadaequata. 19. Del Giudice i, i, c. ii, a. 111, 9-10 (Percezione, § 25): 34. Def 4. Adaequata, quae non modo omnes omnino reprae¬ sentat objecti notas, quibus distinguitur a rebus ceteris, sed etiam omnes, et singulas notas notarum, ita ut distincte exhibeat id omne, per quod una nota differt ab alia. (...). Quae autem non omnes omnino notas notarum repraesentat, inadaequata est; (...). 20. Del Giudice i, i, c. ii, a. iv, 11-13 (Percezione, § 27): Ideae quoad ipsarum objecta spectatae, vel absolutae sunt vel relati- vae, reales vel chimericae, abstractae vel concretae, particulares de- mum, vel singulares, vel universales. 21. Del Giudice i, i, c. ii, a. iv, 11-13 (Percezione, § 28): 44. Def 1. Absoluta, quae objectum suum sine relatione ad quodcum- que aliud repraesentat; ut idea solis. Relativa, quae objectum reprae¬ sentat cum relatione ad aliud; ut idea patris. 22. Del Giudice i, i, c. ii, a. iv, 11-13 (Percezione, § 29): 46. Def. 2. Idea realis est illa, cujus objectum reale est, non confictum a mente; ut idea Lunae. Cujus autem objectum non est reale, sed a mente confinctum, ut idea centauri, chimerica est, non rea¬ lis, seu fictitia. 23. Del Giudice i, 1, c. ii, a. iv, 11-13 (Percezione, § 30): 47. Def 3. Idea abstracta, quae aliquid sine re, cui inest, vel adest, re¬ praesentat; ut idea coloris, si is sine re, cui inhaeret, spectetur. 374