Pagina:Leopardi - Puerili e abbozzi vari, Laterza, 1924.djvu/32

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search
26 i. puerili

2.

CHRISTI MORS

(Epigramma Onofrii Minzoni).


Cum moriens Iesus, rumpens e pectore questus aerii montis culmina concuteret, sommo oppressus Adam torpenti ac crinibus hirtis funereo tumulo protulit atro caput. Turbida fronte gravi, detorsit lumina circum mirans, ac gelido saevo timore pavens. Horrens, ac dubius, demissa voce requirit quis trunco fìxus pendeat exanimis. Cum nosset, malis lugens niveoque capillo tundente dextra tristia damna tulit ; versusque uxori, lacrymans: — heu crimine nostro numine — ait — genitus Ugno cruento perit.

3

CAESAR AD RUBICONEM

(Epigramma Dominici Michelacci).


— Ne, quaeso, transire undantia littora tentes ;
siste: hoc Roma potens imperat ipsa tibi.
Non ora haec est Aegypti, veruni itala tellus,
per te, dux, an erit sanguine tincta suo? —
Sic, caput extollens, Rubiconis coerulus amnis
intrepido aiebat belligeroque viro.
At fero traiecit vultu mavortius heros,
ac tum libertas nobilis ingemuit.