Pagina:Martini - Trattato di architettura civile e militare, 1841, I.djvu/76

Da Wikisource.
56 vita

fu stampata dal Gaye al documento CXXIX, l’altra inedita, è la qui sottoposta (1).

Magnifici domini tumquam fratres nostri charissimi. Fuit apud nos nobilis et praestans architectus Franciscus Georgii civis vester quem ad visendum templum nostrum Mediolani excellentissimum venire desideravimus: ut in magna eminentissimae structurae difficultate quid unus inter multorum judicia sentiret haberemus. Vidit rem igitur Franciscus et quantum in ipso fuit tam prudenter consuluit ut ejus inventa et ingenium nobis vehementer probentur: nec non taceamus accessisse plurimum vestris erga nos meritis: qui talis viri copiam tam benigne officioseque fecistis. Quo nomine gratias etiam agimus non mdgares: et commendatum vobis hominem, non propria solum virtute: sed nostra etiam causa volumus: cujus industriam et ab omnibus magni faciundam putamus. Reliquum est ut nos nostraque vestris commodis prompta parataque semper fore putetis. Papie die 7 Iulii 1490.

Ioannes Galeaz Maria Sfortia.
Vicecomes Dux Mediolani etc.


(Direzione) Mag.cis Dominis tamquam fratribus nostris char.mis Dominis Prioribus Gubernatoribus comunis et Capitaneo Populi Senarum.

Due sono pur anche, con lievissime differenze, le lettere degli operai della ven. fabbrica, delle quali una basti (2).

Non nos fefellit opinio Ill. domini si prius amare ceperimus, quam nosce virum omni laude dignum franciscum Georgii concivem vestrum. Is, intercedente apud dominationes vestras Ill.mo principe nostro, pro firmando tuburio hujusce admirandi templi, quod per retroacta tempora variantibus hominum ingeniis diversimode ceptum et demolitum est, ad nos jussu vestro venit: et visis videndis in magno civium et architector: numero qui vacati erant, ita ornate et modeste disseruit, ut quod impossibile quodammodo videbatur, omnia explanavit: ut jam securi sumus propitiante gloriosissima Virgine Maria cujus auspiciis tam preclaro operi initium datum est, constanti animo ad perfectionem cum securitate per-

  1. Archivi delle Riform. di Siena, filza LVII, n.° 236. Hanno ambedue la stessa data; suppongo che una fosse inviata alla Signoria, l’altra la presentasse lo stesso Cecco. Vi è segnato che fu presentata die XV iulii 1490.
  2. Arch. cit., filza cit. Gaye Docum. CXXX.