Vai al contenuto

Pagina:Memorie storiche civili, ed ecclesiastiche della città, e diocesi di Larino.djvu/403

Da Wikisource.
302 MEM. STOR. CIV. ED ECCL.

cesso tra l’Università di Ururi, e Monsignor Vescovo di Larino avanti al Delegato della Real Giuridizione del 1736. e in altri Processi in Regia Camera, e nel Sagro Real Consiglio, ed egli è del tenore, che siegue.

5. In nomine Domini Nostri Jesu Christi millesimo septuagesimo quinto mensis Januarii, Duodecima Indictione. Ego Dominus Robertus de Civitate Larino declaro me habere unum Monasterium constructum in finibus praedicta Civitatis in loco, qui dicitur Aurole, cum Monacis, et Laicis, et vineis, et terris, campis, et sylvis, cum montibus, et collìbus, et vallibus, cum pratis, et pranitiebus fuis, pascuis, aquis currentibus, et stagnis, cum animalibus, et omnibus rebus praedicti Monasterii S. Maria in loco Aurale, quod concedo, et offero Larinen. Ecclesia Sancta Dei Genitricis, et Virginis Maria pro anima mea, Parentum meorum, et tradimus in manum Willelmi Pontificis, qui praest Ecclesie. Hunc vero nobis rettum videtur quod pro firma stabilitate intersit Falco judex, et idonei homines, qui subscripti sunt in hac concessione, quam firmamus praefato Pontifici, et ejus Successoribus ad habendum omne illud praedittum Divisio cujus rei haec est. Ex una parte via est antiqua, qua nominatur Plancella, qua incipit a quodam rivo, qui decurrit de Toro, et qui vocatur Daulmus, et qui dividit terram S. Maria, et terram Alfeiri, et decurrit per meatum usque ad illud caput Plancelle, et memoratus Torus descendit in Radonam, et ipsa Radona decurrit, et cadit in Sapistrum, et meatus ipsius Sapistri descendit in Rivum, qui dicitur Muscunculus, qui descendit a Puzzali usque in ipsum Sapistrum, et ab ipso Puzzali ascendit per rivum, qui est inter S. Mariam, et S. Benedictum, et per meatum ascendit rite per montem usque ad Sapistrum, ubi se jungit in ipsum Vallonem. Istos praedictos fines sic perleguntur tam in longitudine, quam in latitudine: nec mihi Roberto, nec meis heredi bus, necnon uxori mee, neque cuicumque homini reservari partem requirendi de hac mea oblacione, sed quomodo superius diximus integrum damus totum illud territorium cum viis, et anditis fuis ad omnem suam utilitatem reparanda Larinensi Ecclesia, et ejus Rettoribus sine contradictione mea, vel meorum heredum, et fine cujusqunque requisitione Willelmi Episcopi decessione: Ideo terribiliter obtestamur, et conjuramus per trinam Maestatem, unamque Deitatem, quae est Pater, et Fìlius, et Spiritus Sanctus, et omnes Sanctos Angelos ejus, et Patriarchas, et Trophetas, Apostolos, et Martyres Dei, ut nullus in perpetuum fiet, qui honc nostram irritet oblacionem, atque subtrahat de donatione S. Maria Larinen. Ecclesia per nullum ingenium, quod si aliquis vivens in carne hoc perpetrare voluerit cum Juda traditore sit in eterna pena dapnandus, et atrocissimis flammis sit exurendus, et cum Datan, et Abiron pereat, a Corpore Domini Nostri JeSu Christi extorrens, ac insuper obligo me, ac meos heredes dare predicta Ecclesia mille libras aureas slatu Ecclesia permanente. Et hanc cartam Ego Azzo Notarius scripsi in Civitate Larino, rogatus a Domino Roberto.

Ego Willelmus Episcopus affirmavi hoc ad honorem S. Maria Larinen. Episcopatus.
Ego memoratus Robertus signum Crucis feci.
Ego Falco Judex
Maraldus Trimarcus.