Vai al contenuto

Pagina:Memorie storiche civili, ed ecclesiastiche della città, e diocesi di Larino.djvu/556

Da Wikisource.

LIB IV. CAP. IX. 455


26. Stephanus Dei Gratta Larinensis Ecclesia Episcopus, licet immeritus, uni cum consensu, et voluntate hujus nostri Capituli Paolo Monasterii Casamarii Abbatis, ejusque fratribus tam presentibus, quam futuris professis in perpetuum, salutem. Inreligiose, et inhoneste viventibus non solum manus auxilii denegandum, verum etiam sacris edocumentis est resistendum, atque pro viribus obviandum. Sicut sancte, pieque viventibus, et religiosam vitam ducentibus pietatis, et devotionis . . . . . . . omnibus est subveniendum. Et eìs ne aliqua necessitate cogente, quod absit . . . . . manum auxilii, et consilii . . . . . . . succurrendum. Docente Scriptura, si videris fratrem tuum necessìtatem patientem et c. Ea propter bon. mem. Petri, et Roberti praedecessorum nostrorum pia vestigia imitantes nostra bona voluntate, ac stabili firmitate coram Testibus subnotatis concedimus, et in perpetuum confirmamus vobis Dompno Paulo Abbati Monasterii Casemarii Venerabili in Christo Fratri, vestrisque Successoribus in eodem Monasterio canonice substituendis Ecclesiam S. Bartholomaei, et Ecclesiam S. Viti in Territorio Malianelli sìtas cum omnibus earum pertinentiis, quae hiis finibus continentur. A primo latere incipientes a parte Orientis earumdem pertinentiarum possessio ubi dista . . . . tur primus finis inter hanc possessionem, et Terram S. Joannis fontis ramingie Incipiens a . . . . . . et vallone cupo in loco, qui dicitur Collis Consumi tendit ascendendo per ipsum Vallonem in ipsum pratum, et ab ipfo Prato vadit per lapides intitulatos usque in verraginem, et per ipsum Verraginem saliendo venit ad aroam Veterem ad viam Lorotelli redeundo ubi intitulatì lapides sunt infixi, &per limitem saliendo ascendit in montem . . . . . . . Vetus strata, et per ipfam stratam pergit ascendendo usque prope Semitam quae venit ab Ecclesia, S. Crucis ad Ecclesiam S. Viti. In qua semita veniens intitulati lapides discernuntur veniens ad limites . . . . . . . . pergens vero per eumdem limitem per fixuras pervenit usque ad caput Terre Roberti Johanne Sclavi, deinde per lapides intitulatos eundo venit super montem Marinum, et per lapides intitulatos descendens . . . . . . . . . lapides sunt infixi. A cujus latere descendit per fictoras eundo . . . . . . . . . ad quandam reconam tanquam gaydam titulis determinatam, et ab eadem per titulos determinatos pervenit ad Verr . . . . . . . . . Vallonem . . . . . . . & per ipsum Vallonem . . . . . . Septemtrionali vadit per Verraginem descendendo usque ad Tonam, et ab eo loco per flumen tane pergens descendit distinguendo Terram S. Viti, et Terram usque ad Vallonem Cupum Collis Consumi, ubi est primus finis. Quae etiam in praesentiarum. . . . . . . . . ., et canonice possident, vel in futurum largitione fidelium acquirere poterunt. Sane nostra, nostrorumque successorum contraditione vel molestia. Liceatque vobis de utraque Ecclesiam unam facere. Consacratio cujus soli Larinensi Episcopo . . . . . . . . . . contra paginale praesentis tenorem ausu temerario venire temptaverit vel novas exactiones ejusdem Ecclesiae imponere voluerit, tunc liceat vobis vestrisque successoribus alium Episcopum convocare, et Ecclesiam, vel Altaria ab eodem, et per eundem consecrare. Nisi praefatus Episcopus conversus suum duxerit errorem corrigere. Et ne in posterum aliqua inter Episcopum, et Capitulum Larinen, et vos, vestrosque successores orir i, quod absit, controversia possit. Illam, vel illas Ecclesias censuales Larinensi Episcopo constituimus. Videlicet ut