Pagina:Memorie storiche del Santuario di Castelleone.djvu/80

Da Wikisource.
72

tempore deputaveritis omnes, et singulos Christi-fideles diligenter auditis ab omnibus excessibus, et delictis absolvere, ac pro commissis poenitentiam salutarem ìnjungere, nec non Eucharistiae Sacramentum ministrare, et decedentium inibi peregrinorum, et Christi-fidelium corpora Ecclesiasticae sepulturae tradere, Dioecesanis loci, vel cujusvis alterius licentia super hoc minime requisita, libere, et licite valeat, nec molestari, seu inquietari possit, aut debeat, auctoritate Apostolica, tenore praesentium de speciali gratia concedimus, et pariter indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostrae concessionis, et indulti infringere, vel ei ausu temerario contraíre; si quis autem hoc tentare praesumpserit, indignationem Omnipotentis Dei, et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum ejus se noverit incurrisse. - Dat. Romae apud S. Marcum Anno Incarnationis Dominicae millesimo quingentesimo trigesimo septimo pridiae Calendas Septembris, Pontificatus Nostri Anno 3.

S. Grollati.