Pagina:Memorie storiche della città e del territorio di Trento.djvu/65

Da Wikisource.
Jump to navigation Jump to search

e del territorio di trento. 47

dignaretur sue Paternitatis benignitas eos, et eorum quemlibet singulariter et divisim investire de justis et rectis eorum, et cujuslibet eorum Feudis, que ipsi et eorum quilibet habent et tenent ab Episcopatu et Ecclesia Tridentina .... qui quidem Dominus Episcopus suprascriptus, Dux, Marchio, et Comes .... prefatum D. Gullielmum et Aldrigettinum, et quemlibet eorum flexis genibus devote petentes pro se, suisque legitimis heredibus masculis, de omnibus et singulis Feudis suis a justis et rectis, que ipsi et eorum quilibet communiter vel divisim hahent ab Ecclesia Tridentina, auctoritate, qua fungitur, et ea, qua Ducatus, Marchionatus, et Comitatus auctoritate potitur, per immissionem anuli in digitum anularem manus dextere uniuscujusque dictorum Nobilium .... benigne et solemniter investivit .... Quibus omnibus sic peractis, predicti D. Gullielmus et Aldrigettinus ibidem et incontinenti promiserunt, et corporaliter juraverunt ad Sancta Dei Evangelia tacto libro, quod in perpetuum ipsi erunt fideles Vassalli ipsi Domino Episcopo, et ejus successoribus, et Ecclesiæ Trid. .... Acta, gesta, et celebrata fuerunt omnia et singula suprascripta in Episcopali Castro Boni Consilii, in Camera dicti Domini Episcopi, in conspectu Illustris Principis Domini Johannis Dei gratia Karinthie Ducis, Tirollis et Goricie Comitis, Aquilegen. Trid. et Bri-